CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0410     View  [Back]
Charta qua Godolricus et Rottildis, uxor ejus, res suas in villa Vallis monasterio Cluniacensi dant.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, in pago Matisconense sito, vocabulo Cluniaco, ubi preest domnus Odo, venerabilis abbas. Igitur ego, in Dei nomine, Goduldricus et conjunx mea Rottildis, donamus ad predictum locum aliquid de rebus nostris, donatumque in perpetuum esse volumus: hoc est mansos duos indominicatos, in alimenta monachorum ibidem consistentium. Sunt ipsi mansi siti in pago Matisconense [et] Augustidunense, in vicaria Sidunense, in villa quę dicitur Vallis; est enim unus mansus quem conquesivimus de Ragamundo, alius vero de Leotardo, et alia terra de Martino, totum et ad integrum donamus cum omni supraposito et cum omnibus apendiciis ad eosdem mansos pertinentibus, cum vineis, campis, silvis, pratis, aquis aquarumve decursibus, molendinis, curtiferis, exitus et regressus, et omnia quequę ad predictos mansos aspicere videntur. Donamus et de servis nostris his nominibus: Landoenum et uxorem ejus Frodoildis et filium eorum Georgium. Hec omnia ad predictum locum pro remedio animarum nostrarum, necnon et filiorum nostrorum et omnium parentum nostrorum, insuper et omnium fidelium christianorum, donamus, ut Deus omnipotens nomina nostra ascribere dignetur in libro vitę. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, aliquam calumniam contra hanc donationem generare presumpserit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat, et insuper cum cogenti fisco auri libras II coactus exsolvat, et hec donatio semper firma et inlibata permaneat, stipulatione adnixa. Signum Goduldrici et uxoris ejus Rottildis, qui hanc donacionem fieri et firmare rogaverunt. Signum Ragamundi, qui consensit. S. Rotardi. S. Accardi. S. Vuiniberti. Datata mense junio, nonas ejusdem mensis, anno X regnante Rodulfo rege. Actum Sitgiaco villa. Jacob, sacerdos, rogitus scripsit, vice cancellarii Dominici.
(Au dos:) Gondolricus in Vallis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung