CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0412     View  [Back]
Charta qua Ardradus dat monasterio Cluniacensi res suas in villa Toriaco.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei ac beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, ubi domnus Odo, venerabilis abba, preesse videtur. Ego igitur, in Dei nomen, Ardradus dono ad eumdem locum aliquid de rebus meis, donatumque in perpetuum esse volo, id est curtile, vineam, campum, cum omnibus edificiis, appendiciis et supraposito; sunt vero ipsæ res sitæ in pago Matisconense, in agro Fusiacense, in villa Toriaco; terminatur autem a mane via publica et aqua volvente, a meridie terra Monegundis, a sero terra Sancti Romani et Leutgarii, a cercio via publica. Infra istas terminaciones totum et ad integrum dono pro remedio animæ meæ et omnium parentum et amicorum meorum; ea ratione ut, dum ego advixero, teneam et possideam, et annis singulis prefati monasterii rectores unum modium vini in vestitura recipiant; post dicessum vero meum, predictæ res cum omni melioratione, et sine aliqua dilatione, ad prefatum perveniant locum. Si quis vero, quod futurum esse minime credo, ego ipse (quod absit!), aut ullus de heredibus meis, seu ulla intromissa persona, aliquam calumniam contra hanc donationem inferre temptaverit, primitus iram Dei et omnium sanctorum suorum incurrat, insuper et cum cojenti fisco auri libras decem coactus exolvat, et hæc donatio firma semper et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Ardradi, qui hanc donationem fieri et firmare rogavit. S. Adrici; item Adrici. S. Marini. S. Eldeverti; item Eldeverti. S. Osberti. S. Girardi. S. Gotberti. S. Otberti. S. Maronis. Actum Vico villa quo publice fuit facta. Ego frater Jacob scripsi, datavi. Data mense septembrio, IIII nonas ejusdem mensis, anno XI regnante Rodulfo rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung