CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0413     View  [Back]
Charta qua Berengerius sacerdos quasdam res suas in villa Monte Letgardi monasterio Cluniacensi dat.
Sacrosancto loco Cluniacensi in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli dicato, ego, in Dei nomine, Berengerius sacerdos, dono ad jam dictum locum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Lugdunensi, in villa quæ dicitur Mons Ledgardi, in fine Mentoniacense. In primis dono curtilum unum in dominicatu, in jam dicto loco, qui terminat a mane via publica, a medio die de ipsa hereditate, a sero rivo currente, a cercio terra Tetoni. Dono etiam alias res meas quas habeo in jam dicta villa; hoc sunt campis, pratis, vineis, silvis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, quesitum et ad inquirendum, totum ad integrum. Dono autem hoc in tali tenore ut quamdiu vixero teneam, et post meum discessum ad jam dictum locum perveniat; in vestitura vero omnibus annis VI sextarios de vino persolvam. Et hæc donatio sit pro anima mea et patris mei et matris meæ. S. Berengerii sacerdotis. S. Areius, Vuinisius, Radulfi, Rotlanni. Eldeboldus scrisit die veneris, in mense martio, regnante Rodulfo rege.
(Au dos:) Berengerii in Monte Ledgardo, pago Lugdunense.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung