CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0416     View  [Back]
Charta qua Adalardus res suas in villa Tassiaco et in loco qui dicitur juxta Betus monasterio Cluniacensi dat.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei ac beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, in comitatu Maticense sito, cuique preest domnus Odo, venerabilis abba, cum turba monachorum credita. Ego igitur, in Dei nomine, Adalardus, ejusdem Sancti Petri servus, dono ibidem aliquid de meis rebus, quę sunt sitę in pago Matiscense, in agro Prisciaco, in villa Tassiaco, hoc est curtile, vinea, prata, exitus, regressus, cultum et incultum, et quicquid in eadem villa habere vel possidere hodierna die videor. Dono et in alio loco, de ipsa hereditate, aliam vineam in loco qui dicitur juxta Betus; terminatur ipsa vinea a mane vinea Sancti Petri, a sero rivo percurrente, a medio die et a sircio terra Sancti Martini. Infra istas terminationes totum et ad integrum dono, ea tamen racione ut, [quamdiu] ego ipse Adalardus advixero, teneam usufructuario et possideam, per illorum scilicet mercedem et elemosinam, et annis singulis denarios IIII censualiter persolvam; post discessum quoque meum, sine alicujus interpellatione, totum et ad integrum ad supradictum perveniat locum. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, ego ipse, aut ullus de heredibus meis, contra hanc cartam aliquam calumniam generare presumpserit, non vindicet quod repetit, sed cui litem intulerit auri libras VI coactus exsolvat, et hęc donatio semper firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Adalardi, qui hanc donationem fieri et firmare rogavit. S. Grimardi. S. Aduini. S. Florentii. S. Bertardi. Actum Cluniaco cęnobio publice. Data mense januario, anno XI regnante Rodulfo rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung