CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0421     View  [Back]
Charta qua Israel dat Alioldo et Neteldi uxori curtilum in villa Pressiaco.
Domino fratribus Alioldo et uxor sua Neteld, ego, in Dei nomen, vir Israel, donator, dono vobis aliquid de res meas proprias que sunt sitas in pago Matisconensis, in villa Pressiaco, et est in ipsa villa Presciaco: curtilus unus qui terminat a mane via publica, ha medium die terra Jotseld, a sero terra vicinabile, a sercio terra Sancti Marcelli. Infra istas terminaciones vel perticationes, ipso curtilo determinato tibi dono, trado adque transfundo, et alias res quidque ad ipso curtilo aspiciunt: hoc sunt campis, pratis, silvis, exartis et exartilis, rivis, fontis, aquis aquarumque decursibus, totum ad integrum in villa Presciaco vobis do, ut faciatis vos quidquid volueritis, tam vos quam heredes vestri, abendi, vendendi, perdonandi, set liceat commutandi. Si quis vero, quod futurum esse minime credimus, cot si ego aut ullus ex eredibus meis, aut ullus omo, ulla intromissa persona, qui contra anc donatione ista tentare aut calumniare presumpserit, non oc valeat vindicare cot repetit, set inferat tibi una cum fisco auri uncia una componat, et ec presens donacio ista in te omnique tempore firma stabilis permanead, cum stipulacione subnixa. Actum Nantel. S. Israel, qui donacione ista fierit et firmare rogavit. S. Falconi. S. Amalerio. S. Ricardo. S. alio Ricardo. S. Gontoldo. Ego Teotardus presbiter, indignus peccator, rogatus scripsi, datavi die martis, in mense novembrio, XIIII kalendas decimbris, annos XI regnante Radulfo rege.
(Au dos:) Donacio Israel in Prisciaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung