CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0425     View  [Back]
Charta qua Guido, abbas Gigniacensis monasterii, tradit monasterio Cluniacensi villam quæ dicitur la Fracta.
Mos est lex, licet non spripta, et usu jam communi pro lege tenetur, ut de rebus ęcclesie quibuslibet, etiam secularibus, per scripture auctoritatem aliquid succensu concedatur. Quapropter noverint omnes, tam futuri quam presentes, quia domnus Berno, venerabilis pater, quasdam res, quę Gigniaco monasterio fuerant ab ipso traditę, Cluniensi cenobio per testamentariam auctoritatem delegavit. Ego igitur Guido, predicti cenobii Gigniensis abbas, libenter com domnis fratribus ad ipsum consenciens, hanc auctoritatem de ipsis rebus facio. Consider[ans] videlicet quod ipse noster specialis pater utraque monasteria uni domino, id est beato Petro, dedicavit adque construxit, et tam ipsos fratres qui eidem beato Petro apud Cluniacum, quam istos qui Gigniaco deserviunt, in una fraternitate ac germana caritate dimisit, et insuper inibi sepulturam sibi locavit; hoc igitur ego attendens, secundum auctoritatem quam prelibatus pater jam fecerat, predictas res, id est villam quę dicitur la Fracta, cum omnibus ad eam pertinentibus et cum omni alodo quem Sanson Gigniaco dedit, et cum dimidio prato quod Nonnus Saimo similiter dedit ad Cluniacum, ea ratione, ex fratrum consensu, trado ut per singulos annos cera XII denariorum pretio valens, missa Sancti Petri, pro vestitura Gigniaco reddatur; fratres vero res easdem sine ulla contradictione possideant, ita tamen ut eas in aliena potestate non obligent, sed ipsi perpetualiter eas in usu habeant, nisi forte (quod absit!) locus ipse vel habitatores ad canonicam vel secularem conversationem redierint. Ut autem hæc auctoritas firmiter permaneat, hanc manu ... firmo, domnisque fratribus firmare facio. Signum Vuidonis abbatis. S. Vuineranni monachi. S. Vualanni monachi. S. Juliani. S. Saimoni. S. Raginelmi. S. Deodati. S. Ermendradi. S. Ardrici. S. Vuitbaldi. Ego Rotgarius, sacerdos, rogatus scripsi et subscripsi, atque datavi XII kalendas februarii, anno tercio regnante Radulfo rege.
(Au dos:) Precaria de Gigniaco in episcopatu Vesontioensi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung