CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0427     View  [Back]
Charta qua Rainaldus, consentientibus uxore et filio suo, alodum suum in fine Rofiacensi monasterio Cluniacensi dat.
Dum unusquisque in hac vita consistit, summopere studere debet [ne in examen justi judicis sine qualibet reparationis satisfactione veniens ab hac luce discedat]. Igitur ego Rainaldus, [considerans districtum Domini judicium,] pro remedio anime meæ ac parentum meorum, [vel omnium fidelium christianorum salute,] dono ex rebus meis alodum videlicet, qui mihi jure hereditario evenit, Deo et sancto Petro ac beato Paulo, in Cluniaco monasterio, ad stipendia fratrum ibi degentium, reservato tamen mihi, quandiu ego tantum advixero, usufructuario, consentiente scilicet Alexandra, uxore mea. Est namque situm in pago Matisconense, in fine Rofiacensi, et terminatur a mane [vinea Sancti Petri jam dicti monasterii, a sero vinea Manbodi, a latere terra Autberti cum suis heredibus, quarta parte via publica]. Ea quidem ratione hunc alodem, sicut adjacet cum vinea et terra et prato in una clausura, Deo et sanctis [ejus] Petro et Paulo, ut supradictum est, trado quatinus annis singulis pro usufructuario, quem mihi soli reservo, jam dictis fratribus in censum de vino, tempore vendemiarum, sextarios VIIII persolvam. Si quis vero, si ego ipse, aut ullus ex heredibus meis, [vel quęlibet persona, hanc donationis auctoritatem infringere temptaverit, in primis iram Dei et beatorum Petri ac Pauli offensionem incurrat, et deinceps auri libras V judiciali potestate cui litem intulit reddere cogatur]; et hæc carta inconvulsa permanens, repetitio ejus nullum effectum obtineat, stipulatione subnixa. Manu propria firmavi, et ad roborandum tradidi. S. Ramaldi, qui hanc donationem fieri et firmare rogavit. S. Alexandræ conjugis. S. Anscherii, filii eorum. [S. Vuidonis, nepotis ipsius. S. Livonis. S. Adelelmi. S. Aiulfi. S. Arnaldi. S. Eldefredi. S. Teodaldi. S. Dodonis. S. Anselardi. S. Beraldi. S. Cristiani.] Data mense januario, anno XII regnante Rodulfo rege. Hildebrannus rogatus scripsit.
(Au dos:) Rainaldi in Rufiaco, Matiscono.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung