CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0429     View  [Back]
Charta qua Antigius tres curtilos cum vineis et mancipiis in villa Varingo monasterio Cluniacensi dat.
Notum est omnibus qui sane sapiunt, quod Deus concessit fidelibus suis ut, de temporalibus rebus quas possident, et peccata sua redimere et ęterna premia valeant promereri. Quod ego Antigius, pro animę meę remedio vel parentum meorum, tam vivorum quam et defunctorum, in primis patris mei matrisque, ac deinde omnium fidelium catholicorum, dono ac trado aliquid de rebus juris mei, id est curtile unum cum vinea suprasita et mancipiis his nominibus: Girardo cum uxore sua et infantibus suis, necnon Vualmario cum uxore et filia sua; et alium curtilem cum vinea similiter supraposita; sunt ecce ipse res in pago Matisconensi, in villa Varingo, in loco qui dicitur Breia; ad monasterium Cluniacense, quod in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli constructum est, ubi domnus Odo, inclitus abba, preesse videtur, ad stipendia monachorum ibidem commorantium. Et in eadem villa dono etiam tercium curtilum, ea scilicet ratione ut dum advixero fructuario usu teneam, ita tamen ut annis singulis IIIIor sextarios vini censualiter ad predictum locum exsolvam. Post meum vero quandoque discessum, predictę res ad prefatum monasterium sine alicujus interpellatione perveniant. Terminantur ipse res a meridiana et ab orientali parte terra ipsius heredis, ab occidentali vero et ab aquilonari terra Danielis, Sancti Petri servi. Alius vero curtilis terra Otgarii, Sancti Petri servi, ab orientali et a meridiana parte terminatur; ab occidentali vero et ab aquilonali parte, terra Adelardi. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, si ego ipse (quod absit!), aut ullus de heredibus meis vel coheredibus, contra hanc donationem aliquam calumpniam generare presumpserit, non vendicet sibi quod repetit, sed cui litem intulerit, id est partibus predicti monasterii, auri libras II, cum cogente fisco, coactus persolvat; et ut hæc donatio semper firma permaneat, stipulatione adnixa. S. Antigii, qui hanc donationem fieri et firmare rogavit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung