CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0431     View  [Back]
Charta qua Arnaldus et uxor ejus Aremburgis vineam, mansionem et servos in villa Marciaco monasterio Cluniacensi dant.
Divina largitate sanctitum est ut ex rebus transitoriis eterna valeat merces promereri. Quapropter ego Arnaldus et uxor mea Aremburgis, pro remedio animarum nostrarum, donamus atque transfundimus res juris nostri, vineam scilicet in villa Marciaco, cum mansione ac servo, nomine Guntaldo, et uxore ejus seu infantum suorum; et habet ab oriente terram Sancti Petri, a meridie viam publicam, a sero vineam Achardi et Teotbergæ, a septemtrione terram Sancti Martini, Deo videlicet et apostolis ejus Petro et Paulo in Cluniaco monasterio; ea igitur conditione tradimus, ut, dum ego solummodo vixero, ad usumfructum teneam; post meum vero discessum, domnus Oddo abbas, qui eidem monasterio preest, cum monachis ibidem Christo Domino et predictis apostolis servientibus, sine ulla contradictione in perpetuum teneant atque possideant; et quicquid voluerint cum ejusdem cœnobii successoribus de eisdem rebus facientes; ea ratione mihi fructus retineo, ut annis singulis denarios IIII in censum in festivitate beati Petri de cathedra reddam. Sane si nos ipsi, aut qualiscumque alia persona, contra hanc auctoritatem quolibet modo presumpserit venire, id quod molitur nullatenus agere possit, sed, preter divinam ultionem et iram sanctorum apostolorum quam sua temeritate meruerit, quingentos solidos persolvat, et hæc auctoritas inconvulsa permaneat. S. Arnaldi et uxoris ejus Aremburgis, qui hanc cartam fieri jusserunt. S. Achardi. S. Antigii. S. Archindramni. S. Samsonis. S. Achardi. S. Adalgerii. S. Anserii. Data mense febroario, anno XIII regnante Rodulfo rege. Aldebrannus scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung