CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0434     View  [Back]
Charta qua Girburgis femina, consentiente filio Witberto, pro remedio animæ suæ seniorisque sui Teutbodi, res in villis Calmeriaco, Roselliaco et Castello monasterio Cluniacensi dat.
In Dei nomine. Ego Girburgis, consentiente filio meo Witberto, ob salutem et remedium animę meę, necnon et senioris mei Teutbodi, dono res proprietatis meę sancto Petro apostolorum principi, atque beato Paulo, gentium predicatori, in loco qui Cluniacus dicitur, monachisque ibidem Deo servientibus, pro reconpensatione sepulturę meę, ut sicuti corpus meum illorum in atrio terrę commendatur, ita eorum obtentu anima et spiritus meus consortio sanctorum feliciter ascisci mereatur. Sunt igitur hę res in pago Matisconense, in agro Galoniacense, in villis his nominibus: in Calmeriaco scilicet villa medietatem capellę quę in honore sancti Leudegarii martyris Christi habetur consecrata, cum omnibus ibidem pertinentibus, in Roselliaco siquidem, et in Castello simili tenore omnia concedimus, campis, vineis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, cultum et incultum, quęsitum et quod exquiri omnimodis ab ullo homine potest. Dono etiam mancipia his nominibus: Arnulfum et Warnerium, Adalbertum et Albodum, cum uxoribus et infantibus eorum; insuper etiam filium Ermenberti, cum omnibus mancipiis qui ibidem videntur pertinere, et qui inibi commanere videntur, et quoscumque circumquaque commorantes perquiri rationabili inquisitione possunt. Si quis vero contra hanc donationem alicujus inquietudinis calumniam inferre ullo modo temptaverit, filius sive filia, seu aliquis propinquorum, iram Dei primitus incurrat, sitque in numero eorum primus qui dixerunt Domino Deo: «Recede a nobis,» et cum Juda proditore in exterioribus tenebrarum locis religetur; insuper etiam legali constrictus exactione, auri libras X persolvere invitus cogatur; et ut perpetuo, sicuti superius insertum est, maneat, dum advixi, hanc filio meo jam superius nominato firmare rogavi, manibusque bonorum hominum, parentum scilicet et affinium meorum, roborandam plenissima constipulatione institui. S. Witberti. S. Arleii. S. Gontardi. S. Acardi. S. Ingelberti. Item Ingelberti. S. Grimoldi. Datata mense madio, anno XIImo regnante Rodulfo rege. Ego frater Bernardus levita scripsi.
(Au dos:) Carta donationis Girburgis de Calmiriaco. - Rodulfo rege, Odo ab[bas].
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung