CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0435     View  [Back]
Charta qua Odelo et Dallia, uxor ejus, vendunt Engelberto presbytero campum in villa Cantriaco.
Domno fratribus Engelber, presbitero, emptore, igitur ego, in Dei nomen, Odelo et uxor sua Dallia, et Eldemarus et uxor sua Oda, venditores, vendimus tibi aliquid de res nostras qui sunt sitas in pago Matisconens, in agro Fusciacens, in villa Cantriaco; ohc est campus qui terminat a mane terra Vualdino, a medio die terra Sancta Maria, a sero terra Sancti Pauli, a certio terra ad ipso emptore; et abet in longo perticas agripinales XXI, in lato in quisque fronte perticas XI. Infra istas terminaciones et perticationes, ad integrum tibi vendimus, unde et accepimus de te pretium, sicut inter nos convenit et nobis complacuit, in valente denarios XX; et pro isto precio de jure nostro in tuo tradimus dominacione et potestate, et faciatis post unc diem quicquid facere volueris, tam tu quam proximi tui. Si quis vero, qui contradixerit, auri uncia componat, et presens vendicio ista in te facta omnique tempore firma stabilis permaneat, cum stibulacione supnixa. Actum Sancta Maria ad Kantriaco. S. Odelo, S. Dallia, S. Eldemaro, S. Oda, qui vendicione ista fierint et firmare rogaverunt. S. Otrannus. S. Arolfo. S. Remigio. S. Ragnoart. S. item Ragnoart. S. Odo. Ego Ainardus scripsit, subscripsit, datavit die dominico, in mense madio, anno XIIII regnante Radulfo rege.
(Au dos:) Ingelbertus in Cantreio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung