CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0437     View  [Back]
Charta qua Rihelt dat Ainoni, seniori suo, quasdam res in villa Bracosco.
Dilecto atque multum amabile seniore meo, nomine Ainone, ego in Dei nomine Rihelt, uxor tua. Ego in pro amore et prompta bona volencia mea que contra te abeo, in pro ipsa amore dono tibi aliquit de res meas, oc sunt manso et casale, cum vinea et campo in se tenent, juris nostri, qui est in pago Viennense, in villa qui nominatur Bracosco; qui terminat de uno latus terra at eres Poncione, de alio latus via publica, in uno fronte via publiqua et fontana que surgit, in alio fronte terra at ipsa donatrice; est alia vinea qui est in Bracosco, qui fuit Natan in caucione, qui terminat de uno latus et uno fronte terra Gausmare, in alio latus terra Autgert, in alio fronte via publica; est in alio loco, in Bracosco, manso, et casale, et orto, cum campo in se tenentes, qui terminat de uno latus Sisione volvente, de alio latus via publica, in uno fronte terra Ratborno vicecomis et Ingelberto, in alio fronte aqua morta qui nominantur Veiternalis, quiquit subs as fines et terminationes una cum arboribus vel omne suprapositum et exivis, quiquit mea portione, totum et sub integrum ego tibi dono. Et dono tibi manso uno qui est infra murus Vienna civitate, in loco qui dicitur ad porta Fussino, qui terminat de ambis latis terra de ipsa ereditate, in uno fronte terra Sancti Mauricii, in alio fronte via publiqua. Infra as fines et terminaciones, ego tibi dono, ea tamen racione de ipsas res et de ipso manso, quamdiu nos vivimus, pariter usum et fructum possideamus, et qualis de nos pars parem suum supervixerit, ipsas res et ipsos mansos faciat quiquit volueris perpetualiter, item at abendi, vendendi, perdonandi, seu liceat commutandi; et si nos ipsi, aut ullus omo, aut ullus ex eredibus nostris, aut ulla aliqua persona, qui contra ista donacione aliquit agere vel inquietare voluerit, una cum fisco solvat tantum et alium tantum quantum, et inantea ista donacio in te facta firma permaneat, cum stipulatione supnixa. S. Rihelt, qui ista donacione fieri et firmare rogavit. Vuarinus presbiter subscripsit. S. Vuitgerio, qui consensit. S. Leutardo. S. Barnardo. S. Anshirico. S. alio Anshirico. S. Auterio. S. Estabile. S. Avundancio. Ego Eldebertus, jubente Barnardo, qui ista donacione sripsi, datavi die marcis, in mense madio, anno secundo regnante Radulfo rege Vienense.
(Au dos:) Aganus in Bracosco, pago Vienensi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung