CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0439     View  [Back]
Charta qua Ainus dat Sponsæ suæ Rihelt quasdam res in loco Riveria, et mansum cum vinea in villa Maciaco.
Derelinquit homo patrem aut matrem, et aterebit sibi uxorem, et erunt duo in carne una, et quod Deus junxit, homo non separet. Dilecta atque multum amabile sponsa mea, nomine Rihelt, igitur ego, in Dei nomine, Ainus, esponsus tuus, dum per voluntatem Dei et per voluntate de parentorum nostrorum, et per consilio bonorum hominum, et pro quod nos Deus omnipotens nos facit venire at legale sponsale, propterea in pro amore et prunta bona volentia mea que contra te abeo, in pro ipsa amore dono tibi aliquit ex rebus meis juris mei; que sunt ipsas res in pago Vienense, in loco qui dicitur in Riveria, in parrohia (sic) Sancti Fereole, ultra Rodeno fluvium; oc sunt res in ipso loco, in edificiis, casis, casaricis, ortis, areis, vineis, vinealis, campis, et silvis, et exivis, omnia et ex omnia, quitquit in ipsa Riveria visus sum habere vel possidere, totum et sub integro, in esponsalicio tibi dono, sicut lex romana commemoret; et dono tibi in Maciaco villa mansum unum, simul cum vinea, qui terminat de uno latus terra Sancti Petri, de tres partes terra Engelberto et Bosone; infra istas fines et terminaciones, una cum arboribus vel omnem suprapositum et exivis, totum et sup integro tibi dono. Et dono tibi mancipiis is nominibus: Baiseta cum infantibus suis tres; et dono tibi Abbone cum infantibus suis VII; et inantea facias de ipsas res et de istas mancipiis sicut superius scriptum est. Se, minime credo, et si ego ipse, aut ullus omo, aut ullus ex eredibus meis, aut ulla aliqua persona, qui contra isto sponçalicio aliquit agere vel inquietare voluerit, una cum fisco solvat te tantum et alium tantum quantum, et inantea isto sponçalicio in te facta firma permaneat, cum stipulacione supnixa. S. Ainone, qui isto sponçalicio fieri et firmare in presente rogavit. Boso, umilis levita, qui in omnibus consensit. S. Umberto. S. Arhinardo. S. Atalberto. S. Leutardo. S. Bladone. S. Salomone. S. Bernone. Ego Eldebertus, jubente Barnardo, qui isto sponçalicio sripsi, datavi die sabato, in mense octuber, anno secundo regnante Radulfo rege Viennense.
(Au dos:) Aganus in loco qui dicitur Riveria.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung