CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0442     View  [Back]
Charta qua Arulfus et uxor ejus Alsendis, atque Dodo, dant sancto Johanni (Cavariacensi) campum in villa Bathesimasma.
Sacrosancta Dei ecclesia que est constructa apud pago Luncdunense et in honore beati Jhohannis Baptiste dedicata. Nos quidem Arulfus adque Alsendis et Dodo donamus ad ipsum locum Cavariaco aliquid ex rebus nostris, qui sunt sitas in pago Lucdunense, in agro Vulniaco, in villa qui dicitur Bathesimasma; est campus qui terminat a mane et a medium die Hubaldo, a sero Drohoni et suis heres, a cercio Ayane et suis heres. Infra hos terminios istas res denominatas ad jam dictum locum donamus in pro remedium anime Raulfi, adque in locum sepulture ejus, vel pro remedium animabus parentorum nostrorum, et faciant Deo devoti qui in hoc loco constituti sunt quid voluerint in omnibus habent potestatem. S. Droho, Agminus, Arlohenus, Hetelenus, Hachardus. Data per manu Johannis sacerdoti, a vices cancellarii, in die mercoris, IIIIo nonas decembris, regnante Raulfo rege.
(Au dos:) Carta Arulfi et Dodonis in villa Bathemaisma.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung