CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0443     View  [Back]
Charta qua Aydoardus res suas in villis Tisiaco et Carenciolas monasterio Cluniacensi dat.
Ego, in Dei nomine, Aydoardus dono Sancto Petro Cluniensi curtilum unum in dominicatu, cum omnibus suis appenditiis, qui est situs in pago Maticensi, in villa Tisiaco, ad Roccam vocat. Et dono in ipsa villa campum unum similiter in dominicatu, quem de Odone conquisivi, totum usque ad inquirendum; terminat ex omnibus partibus terra Sancti Petri. Hæc omnia tali tenore dono, dum advixero usum et fructum abeam, post meum discessum ad jam dictum locum perveniat. In vestitura dono campum quem de Odone conquisivi, et alium qui est juxta ipsum. In alio loco, in villa Carenciolas, dono quantum ibi videor habere, totum ad integrum, quesitum et ad inquirendum, hoc sunt campis, pascuis, silvis, vircariis, atque molendinum unum, aquis aquarumque decursibus, totum a die presenti, atque unum servum in ipsa villa, Warnaldum cum uxore et infantibus. Sunt autem hæ res jam dictæ in pago Augustodunensi; et una ancilla que vocatur Dominica et infantibus suis. S. Aydoardi. S. Arlei. S. Uberti. S. Bernardi. S. Sofredi. S. Sivuini. S. Duranni. S. Archadii. Actum Cluniaco, regnante Domino nostro Jesu Christo.
(Au dos:) Aydoardus in Tisiaco et Carenciolas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung