CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0444     View  [Back]
Charta qua Rainfredus vendit Teotono quasdam res in villa Civinioneto.
Domino fratribus Teotono et uxor sua ..., emtores, ego Rainfredo, venditor, vendo vobis aliquid de rebus meis que sunt site in pago Ostuunense, in villa Civinioneto; in primis curtilum et alias res aspiciunt, in ipsa villa; qui terminat de uno latus Mornalo, de alio latus via pulica, de tercie part Ragotbert cum eros. Infra ista terminacione, ipso curtilo ad integrum vobis vendo, et alio curtilo ubi vocat super Lecovenna Landoeno, qui terminat de uno latus terra Landoeno, de alio latus terra de Ottelmo, de uno fronte terra Bernart cum eris, de alio fronte via pulica. Infra ista terminacione, ipso curtilo ad integrum vobis vendo; et vendo vobis alias res, quiquid ad ipso curtilo aspiciunt: oc sunt curteferis, vineis, vircareis, campis, pratis, silvis, pomis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, omnia et ex omnia, predita lo Cassaniolo (sic) mihi reservo, alias res perinquisitas ad integrum vobis vendo, et accepio de te precium in presente, sicut inter nos convenit et nobis abitum fuit ... et pro ipsas res ipsa precia manibus recepimus, et de juro meo in tuo trao dominacione ... potestatem, ad faciendum post hunc diem quit facere volueris in omnibus. Si quis vero, si ego ipsius, aut ullus omo, aut ullus de eredibus meis, qui contra hanc vendicione ista venire temptaverit, oc non valead vendicare quod repetit, set inferat vobis oc cui tentat, una cum tercia fisca aurea oncia meia componat, et omnis presens vendicio ista in vos facta omni tempore firma permanead, istibulacione subnixa. Actum Civiniono villa. S. Rainfredo, qui vendicione ista fierit et firmare rogavit. S. Domnefredo. S. Adbert. S. Acleno. S. Valdingo. S. Bernar. S. Martino. S. Matbert. Ego Ratbertus rogatus escripsit, dadavit die mercoris, kalendas aprilis, Deum emperantem, regem expectantem.
(Au dos:) Tetono Tetdo in Civiniono.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung