CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0445     View  [Back]
Charta qua Wichardus et uxor ejus Teza capellam sancti Laurentii in Arpagiaco cum ipsa villa monasterio Cluniacensi dant.
Cunctis sane considerantibus liquet quod ita Dei dispensatio quibusque divitibus consulit, ut ex rebus quę transitorie possident, si eis bene utantur, semper valeant promereri. Quod videlicet divinus sermo affirmat, cum dicit: «Divitię viri redemptio animę ejus.» Quod videlicet recogitantes, ego Wichardus et uxor mea Teza, et saluti proprię, dum licitum est, providere cupientes, ratum, immo pernecessarium duximus, ut ex rebus quę nobis temporaliter conlata sunt, ad emolumentum animę aliquantulum impertiamus. Igitur omnibus in unitate fidei viventibus, Christique misericordiam prestolantibus notum sit, quod, ob amorem Dei et Salvatoris Jesu Christi, res juris nostri sanctis apostolis, Petro videlicet et Paulo, de propria tradimus dominatione, Arpagiacum scilicet villam, cum capella in honore sancti Laurentii dedicata, cum curtilibus et mansis indominicatis, cum edificiis et suprapositis, cum omnibus rebus ad ipsam villam pertinentibus, mancipiis siquidem utriusque sexus, vineis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumve decursibus, exitibus et regressibus, cultum et incultum, cum omni integritate. Quę res sitę sunt in comitatu Matisconense, in vicaria Canciacensi. Donamus jam dictam villam cum omnibus appendiciis, quicquid quesitum, vel quicquid est ad inquirendum, predictis sanctis apostolis, Cluniaco scilicet monasterio, cui videlicet domnus Odo abba preesse videtur, in alimento vel substancia monachorum ibi Deo et sanctis ejus servientium, primum pro amore Dei, deinde pro salute animarum omnium christianorum et uxoris meę Aię; ea videlicet ratione ut, quandiu vixerimus, teneamus, et annis singulis IIIIor modios in panem et vinum persolvamus; capellam vero a die presenti in vestitura recipiant. Si quis vero contra hanc donationem insurrexerit, nisi cito ad emendationem venerit, omni maledictioni subjaceat, ipsa vero stabilis maneat. S. Wichardi, Teotgardis, uxoris ejus, Gerardi, Ascherii, Brandencii, Teodonis, Luzei, Aremberti, Alcherii, Segani, Samsonis, Hubaldi, Alicherii. Data mense martio, anno quo domnus Rodulfus migravit a seculo. Jacob scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung