CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0446     View  [Back]
Charta qua Gauzfredus comes et uxor ejus Ava res suas in villa Escozolas monasterio Cluniacensi dant.
Dum licitum est, oportet ut unumquemque fidelem, dum terrenam substantiam temporaliter possidet, pro animæ suę remedio cogitet quatinus æternam beatitudinem possidere mereatur. Igitur ego, in Dei nomine, Gauzfredus, disponente Deo comes, et uxor mea Ava, dum sentimus nos nimium esse peccatores, admonet nos divina clementia ut pro peccatis nostris aliquod remedium de rebus nostris ad loca sanctorum delegare debeamus. Idcirco per hanc epistolam donationis donamus donatumque in perpetuum esse volumus ad monasterium Cluniense, quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli, cuique preest domnus Odo, venerabilis abbas, cum turba monachorum sibi credita, Deo ibidem et sanctis ejus servientes, res nostri juris, Escozolas vocabulo, cum omnibus villis sibi adherentibus, et æclesiam in honore beati Petri apostoli, quam Arnulfus presbiter tenet, cum appendiciis omnibus, terris, domibus, edificiis, acolis, mancipiis utriusque sexus, veneis, pratis, silvis, aquis aquarumve decursibus, farinariis, adjacentiis, peculium utriusque sexus, mobilibus [et] inmobilibus, sicut a nobis in presenti tempore possidetur; ea scilicet ratione ut, dum nos advixerimus, teneamus et possideamus sine ulla diminutione ipsius monasterii. Ipsi vero monachi a die presenti æcclesiam prefatam et unum mansum in vestituram recipiant. Post obitum vero quandoque nostrum, omnes supradictę res in dominationem prefati monasterii sine alicujus interpellatione perveniant, pro remedio videlicet animarum nostrarum ac remissione peccatorum, pro salute prolis a Deo nobis concessę, pro anima quoque senioris mei Wilelmi ac filii ejus Bosonis, [et] pro animabus nichilominus parentum et genitorum nostrorum, insuper et pro salute omnium fidelium vivorum sive defunctorum. Sunt vero supradictę res sitę in pago Eduense, in vicaria (en blanc). Si quis vero, quod evenire non estimamus, nos ipsi (quod absit!), aut ullus de heredibus vel coheredibus nostris, sive aliqua intromissa persona, aliquam calumpniam callide generare vel inferre presumpserit, primitus iram Dei omnipotentis et offensionem apostolorum incurrat, et nomen ejus deleatur de libro vitę, parsque ejus fiat cum Juda, traditore Domini, et cum Datan et Abiron, quos terra vivos absorbuit; et ne presens tempus sine ultione transcurrat, auri libras C partibus cui litem intulerit, cogente judicaria potestate, coactus exsolvat, et omnis repetitio ejus frustrata permaneat, nullum obtinens effectum. Hęc vero donatio a nobis facta et corroborata, firma et stabilis omni tempore perseveret, cum stipulatione subnixa. Signum Gauzfredi comitis, et signum Avanę, uxoris ejus, qui hanc donationem fieri et firmare rogaverunt. S. Eptini. S. Tedonis. S. Adalberti. S. Narduini. S. Elperici. S. Ugonis. S. Antigii. S. Unberti. S. Raimberti. S. Rotberti. Item S. Antigii. S. Franconis. S. Girberti. S. Utonis. S. Tedrici. S. Teodelgrimi. Data mense aprili, VIII die ipsius mensis, anno quo inclitus rex Rodulfus migravit a seculo. Actum Nivernis civitate publice. Ego frater Jacob, sacerdos, ad vicem cancellarii Dominici, scripsi, datavi feria VI, in prefata civitate.
(Au dos:) Carta Gaufredi de Scozolas don[atio.] - De Scotiolas æcclesia.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung