CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0447     View  [Back]
Charta qua Arnaldus et Anselardus fratres curtilum in villa Rufiaco et vineam in villa Vesentes monasterio Cluniacensi dant.
Divina providentia legumque auctoritate sanctitum est ut, si quis de redditibus suis aliquid in elemosina Deo et sanctis ejus conferre voluerit, liberam habeat potestatem consequenter implere. Quapropter nos, in Dei nomine, germani fratres, Arnaldus scilicet et Anselardus, considerantes illud euvangelicum: «Date et dabitur vobis,» simulque pertimescentes gehenne penas, donamus atque tradimus aliquid de rebus nostris Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo, Cluniaco videlicet cenobio, cui preest domnus Oddo, venerabilis abba. Sunt vero res ipse site in pago Maticesse, in villa Rufiaco, in ipso agro, hoc est curtile unum; terminatur autem a mane terra Sancti Martini, a meridie via publica, a sero terra Richardi, a circio terra Arembaldi. Et in alio loco donamus unam vineam in villa Vesentes, in loco qui dicitur Esarat Arigii; habet in longum perticas XVI, in transversum perticas XII; a mane et sero terra de ipsa hereditate, a medio die via publica, a circio decrepito. Hec omnia supradicti fratres communiter pertractantes donamus ad predictum locum, pro remedio animarum nostrarum et loco sepulture, pro animabusque patris ac matris nostre, et omnium Christi fidelium, ea videlicet ratione ut, quandiu nos ambo vixerimus, usufructuario teneamus et possideamus, et singulis annis, in caritate fratrum, sextarios vini sex quasi in censum persolvamus. Quis vero ex nobis duobus primus obierit, post ejus dicessum sine alterius interpellatione omnes prefate res, sine aliqua dilatione, ad denominatum perveniant locum. Si quis vero, quod evenire non credimus, nos ipsi (quod absit!), aut ullus de heredibus nostris, seu aliqua intromissa persona, contra hanc donationem aliquam calumpniam generare presumpserit, primitus iram Dei omnipotentis incurrat et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, et parti cui litem intulerit argenti libras duas persolvat; et hec donatio semper firma permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Arnaldi et Anselardi, qui hanc donationem fieri et firmare rogaverunt. S. Eldefredi, Josberti, Leotaldi, Dodonis, Arnulfi, Symonis, Bernardi, Sedegei, Vuarfredi. Ego frater Yacob, ad vicem cancellarii, scripsi, datavi mense maio, [anno] quo Rodulfus rex migravit a seculo. Actum Cluniaco, firmatum Lurdono castello publice.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung