CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0452     View  [Back]
Charta qua Girbertus et uxor ejus Maria, ex una parte, et Odo, abbas Cluniacensis, ex altera, terras in villa Budonensi inter se commutant.
Placuit atque convenit inter Girbertum et uxorem suam, nomine Mariam, et domnum Odonem, abbatem Cluniacensem, ut inter se eorum terras cambirent in pago Matisconensi, in agro Galloniacense, in villa Budonense sitas. In primis dedit Girbertus et uxor sua campum unum qui Viniale vocatur; terminatur a mane terra Sancti Vicentii, a meridie terra Sancti Petri et mura finalum, a certio terra Elenæ cum suis heredibus, a sero terra Arnaldi cum suis heredibus. Donamus etiam alium campum in eadem villa; terminatur a mane terra Sancti Petri, a medio die terra Girbanni cum suis heredibus, a sero terra Naimberti cum heredibus, a certio terra Arnaldi cum suis heredibus. Alium autem donamus campum in alio loco a las Placis vocatur; terminatur a mane rocha nativa, a medio die terra Sancti Petri, a sero via publica, a certio terra Sancti Petri; totum ad integrum hæc supradicta concedimus. Habent hii campi perticas nonaginta unum. Nos quoque donamus vobis Girberto uxorique sue, nomine Mariæ, campum Aburcie vocatur; terminatur a mane terra Franconis, a medio die terra Sancti Johannis, a sero terra Emeltrudis, a certio terra Sancti Vincentii et terra Sancti Mauricii; habet perticas septuaginta VIIII. Infra istas terminationes et perticationes, totum ad integrum; unicuique liceat facere [quidquid voluerit] de hoc quod commutatur. Si quis contradicere huic commutationi ausu temerario voluerit, auri libras II componat, et hec nostra commutatio firma et inconcussa permaneat, stipulatione subnixa. Actum Budono villa publice. S. Girberti et uxoris ejus, nomine Mariæ, qui commutationem istam fecerunt et rogaverunt firmare. S. Constantii. S. Richeldi. S. Archentrudis. S. Arnaldi. S. Ertorminionis. S. Girbani. S. Isnardi. S. Berlandi. Ego Johannes scripsi, ditavi die lune, mense septembri, anno I regnante Luduwico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung