CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0453     View  [Back]
Charta qua vadiatores Fulchardi, videlicet Jotsaldus, Otbertus, etc., vineam in villa Cimandris monasterio Cluniacensi dant.
Nos igitur, in Dei nomine, Jotsaldus, Otbertus, Girbaldus, Vendrannus atque Aalgardis, vadiatores Fulchardi, donamus, pro anima ipsius, vineam unam in pago Matiscensi, in agro Ainiacensi, in villa Cimandris, quę terminat a mane et a medio die terra Odolonis, a sero Bernardi, a cercio terra Otherii et Atonis; habet in longo perticas XX IIIIor, in lato IIIIor. Hęc omnia donamus ad predictum locum Cluniacum pro remedio ipsius conjugisque ejus; faciantque post hunc diem quicquid facere voluerint. Actum Cluniaco publice. S. Girbaldi atque Jotsaldi, Otberti et Aalgardi, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Martini, Helionis, Ostraldi, Adelelmi, Dominici, Girbaldi, Jalamanni. Data mense septembrio, anno I Ludovici regis. Aldebaldus, ad vicem cancellarii, scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung