CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0455     View  [Back]
Charta qua Guntrudis et filii ejus Vuillelmus et Stephanus curtilum in villa Besorniaco monasterio Cluniacensi dant.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei ac sanctorum apostolorum ejus dicato, Cluniensi cenobio, nos igitur, in Dei nomine, Guntrudis, ac duo filii mei, Vuillelmus ac Stephanus, donamus ad jam dictum locum, pro remedio anime senioris mei Rodulphi, aliquid de rebus ipsius que sunt site in pago Matisconensi, in villa Besorniaco, in agro Maciacensi: hoc est curtilum unum, qui terminat a mane via publica, a medio die terra Stephani, a sero terra Guntardi; faciantque post hunc diem in omnibus quicquid facere voluerint. Porro illam terram que est in cautione tenebimus usque missa sancti Johannis; si tunc fuerit redempta, ad dominum suum revertatur; et si non fuerit redempta, ipsa in emendatione teneatur. Si quis autem aliquam litem inferre voluerit, vindicare non valeat, sed coactus LXXXta solidos exolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Guntrudis, qui fieri et firmare rogavit. S. Vuidoni. S. Teudbodi. S. Bladini. S. Bernulfi. S. Godaldi. S. Aremberti. S. Vuillelmi. S. Stephani. S. Amblardi. S. Johannis. Regnante Ludovico anno I.
(Au dos:) Pro Rodulfo, in Besorniaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung