CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0457     View  [Back]
Charta qua Ingelgerius et uxor ejus Altasia duas vineas in villa Talanensi monasterio Cluniacensi dant.
Ego, in Dei nomine, Ingelgerius et uxor mea Altasia, donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid de rebus meis quę sunt sitæ in comitatu Cabilonensi, in villa Talanensi: hoc est duas vineas, quarum una terminat de uno latus semita parva, de alio de ipsa hereditate, in uno fronte terra Bernardi; alia vinea in duabus partibus terminat de ipsa heredi[ta]te, in alia terra Bernardi, in alio fronte semita parva. Hanc autem donationem eo tenore facio ut quandiu vixero usum et fructum habeam, post meum vero discessum ad jam dictum locum perveniat, in vestitura vero IIIIor sextarios de vino omni anno reddam. Si quis contradixerit, CCCos solidos persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Ingelgerii et uxoris ejus Altasię, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Ubaldi levitæ et Euvardi presbiteri, et Tetbaldi et Teonis, Leotaldi, Constancii, Randoeni. S. Teoderici et Bernardi. Giroardus scripsit, in vicem Euvardi cancellarii, anno Io regnante Ludovico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung