CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0458     View  [Back]
Charta qua Accardus et Godulricus fratres mansum unum in villa Quadrensi monasterio Cluniacensi dant.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli Cluniacensi cenobio. Nos igitur, in Dei nomine, Accardus atque Godulricus, pro remedio animarum nostrarum, donamus ad jam dictum locum aliquid de rebus nostris quę sunt sitę in pago Augustudunensi, in villa Quadrensi, in agro Cardoniacense: hoc est mansum indominicatum, sicut de Andrea et Letberga, ejus uxore, et infantibus eorum, nos duo fratres ex eis conquisivimus, cum omnibus aspicientibus ad ipsum mansum, campis scilicet, pascuis, aquis, silvis, vineis, cum omnibus arboribus, quesitum et ad inquirendum, totum ad integrum; ea tamen ratione ut quandiu vixerimus teneamus ac possideamus; et quando aliquis ex nobis de hoc seculo migraverit, una medietas ad jam dictum perveniat; porro post nostrum amborum discessum, ambe medietates ad eos perveniant.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung