CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0459     View  [Back]
Charta qua Godulricus mansum in villa Vallis monasterio Cluniacensi dat.
In alia villa vocabulo Vallis, dono ego Godulricus mansum unum indominicatum cum omnibus quę ad ipsum mansum aspiciunt. Est autem ipse mansus in agro Sedunensi: eo autem tenore ut quandiu ego vixero teneam ac possideam, post meum vero discessum ad jam dictum locum perveniat. Hoc autem primitus facio pro anima mea et uxoris mee Letgarde, et Gislardi et Ameldis, uxoris ejus. Porro in vestitura in manso Quadransi IIII denarios, in alio autem de Vallis VI denarios. Si quis autem contradictor extiterit, auri libras XX persolvat, et inantea firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Godulrici atque Acardi, qui firmare et fieri rogavit. S. Arlei. S. Sumi. S. Sofredi. S. Evrardi. Dictata per manum Aldeberti levite, regnante Ludowico rege anno primo.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung