CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0462     View  [Back]
Charta qua Arnulfus res suas in villa Nugierulis monasterio Cluniacensi dat.
Divina pietate hoc hominibus concessum est, ut ex rebus quas jure possidere videntur æterna valeat merces adquiri. Quapropter ego Arnulfus dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo, Cluniensique monasterio, aliquid ex rebus meis quę sunt sitę in Matisconensi pago, in villa Nugierulis; hoc sunt mansi, vineę, prata, campi, silvę, et quicquid in ipsa villa visus sum habere; unam medietatem, pro anima uxoris meę Roteldis, ad ipsum locum dono, ut omnipotens Dominus veniam suorum delictorum ei largiri dignetur. Si quis vero forte (quod absit!), nos ipsi, aut ullus homo, contra hanc donationem temptaverit venire, gladio sancti Petri feriatur, nisi resipuerit, et hęc donatio firma et stabilis perseveret, et ille non valeat repetere quod cupit, sed cui litem intulerit insuper auri libras III solvat coactus. S. Arnulfi, qui fieri et firmare rogavit. S. Ansalardi. S. Mainardi. S. Ardradi. S. Isambardi. S. Achini. S. Evrardi. S. Amalberti. Data per manum Salomonis, monachi et levitę, mense febroario, die jovis, anno regnante Ludowico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung