CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0463     View  [Back]
Charta qua Samson dat Constanciæ, filiolæ suæ, campum in villa Petrona.
Dilectissima filiola mea Constancia, ego Sansono, in pro amore et bona volencia tua que circa te abeo, cot de fonte Sancti Joanne te suscepi, vel pro eterna retribucione, ut pius et misericors Deus anima mea de penes inferni liberare dinnetur, propterea dono tibi aliquit de res proprias meas juris mei qui sunt sitas in pago Ludunense, in fine Ciciacense, in villa Petrono; dono tibi campo, qui terminet ipse campus a mane terra Elgo, a medium die et a cercio Elgo, a sero ad ipso donatore; infra ista terminacione ipse campo, filiola mea Costancia, a die presente tibi dono, trado adque transfundo, et facies tu quitquit facere volueris in onnibus et in Dei nomen. Si quis vero, cot futurum esse minime credo, si ego ipse, au ullus omo, qui contra hanc donacio ista in te facta aliquit agere, temtare, calomniare presumserit, et ad me defensatum non fuerit, tunc simus culpabilis et inpleturis una cum fisca auro uncia una componat, et inantea donacio ista firma permanead, constibulacione suntnixa. S. Sansono, qui donacione ista fierit et firmare rogavit. S. Doda, qui in omnibus consensit. S. Eldeleno. S. Adelar. S. Dodono. S. Arnolt. Ego Vuido, presbiter, rogatus escrixit et suscrixit. Data in die dominico, in mense aprilo, rennante Luduvico rege. - Et dono tibi campo in alio loco; terminat a mane et a sero ad ipso donatore, a medium die terra Godono, a cercio terra Elgodo; infra ista terminacione ipse campo, filiola mea Costancia, a die presente tibi dono.
(Au dos:) Samson. Constan[cie] dedit in Petrona.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung