CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0464     View  [Back]
Charta qua Malguinus, advocatus Widonis, nepotis sui, quasdam res ipsius in villa Nantonis monasterio Cluniacensi dat.
Sacro et venerabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli dicato, ego igitur, in Dei nomine, Malguinus, advocatus Widonis, mei nepotis, dono res quasdam ipsius Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, quę sunt sitæ in pago Cabilonensi et in villa Nantonis: hoc est curtilum unum ubi Gislerius residet, cum omnibus suis appendiciis, terris videlicet, pratis, vineis, silvis, aquis, cultum et incultum, quesitum et inquirendum, et in villa Cariasitnias quicquid inibi habet, et in Glandono capellam Sanctæ Mariæ, quicquid videtur inibi habere. Has ergo res denominatas dono ad jam denominatum locum, et faciant rectores Sancti Petri de his rebus in omnibus quecumque facere voluerint. S. Rotberti vicecomitis. S. Wicheronis. S. Aidoardi. S. Jotseranni. S. Aldebranni. S. Rainaldi. S. Aidoardi. S. Rainaldi. S. Ansedei. S. Oddonis. S. Antonii. S. Germundi. S. Rainoardi. S. Unberti. S. Livonis. S. Josberti. S. Willelmi. S. Unfredi. S. Dadonis. Data mense maio, regnante Ludovico rege. Lambertus rogatus scripsit.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung