CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0466     View  [Back]
Charta qua Stephanus de Jaloniaco commutat duos campos in villa Jaloniaco cum Heldebranno, priore Cluniacensi.
Placuit atque convenit inter Stephanum de Jaloniaco, et de altera parte inter domnum Heldebrannum, priorem, seu Frotherium, monachum, ad cujus obedientiam res ipsa pertinebat, duos invicem commutare campos. Stephanus ipse donat ad partem Sancti Petri et Cluniacensium monachorum campum unum situm in pago Matisconensi, in agro Jaloniacensi, ubi vocant ad Gravateriam; terminatur a mane terra Alarici, a meridie terra Sancti Petri, a sero Sancti Hilarii, a circio Theotardi; habet in longum perticas agripedales viginti, in utraque fronte quinque. Seniores vero dederunt jam dicto Stephano alterum campum situm in eadem villa Jaloniaci, qui terminatur a mane et a circio terra Sancti Petri, a meridie via publica, a sero terra ipsius Stephani; habet in longum perticas novem, in una fronte contra viam sex et dimidiam, et in alia quinque et dimidiam. Infra istas terminationes vel perticationes habeat unusquisque in pace quod utrinque conmutatum est. Si quis contradixerit, auri libram componat; commutatio vero ista firma permaneat, constipulatione subnixa. Actum Cluniaco publice. S. Stephani, qui commutationem istam fecit et firmari rogavit. S. Girbaldi. S. Isnardi. S. Estorinii. S. Arnaldi. S. Wandaldrici. Tegerius scripsit, mense decenbri, regnante Ludovico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung