CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0467     View  [Back]
Charta qua Sendelenus atque Aalgardis, uxor Ansalardi, pro remedio animæ ipsius Ansalardi, res suas in villa Senosano dant.
Ego, in Dei nomine, Sendelenus atque Aalgardis, uxor Ansalardi, donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo, et ad locum Cluniacum, aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Matisconensi, pro anima ipsius Anselardi, ut ei Dominus in suo juditio propitius appareat. Sunt autem e res site in villa Senosano, in agro Viriacensi: hoc sunt duo campi in dominicatu; terminat autem a mane et a sero via vicina; alius campus a mane et a sero via publica, de uno latus terra Sancti Petri, de alio latus terra Leudbaldi. In villa Pociaco dono unum mansum in dominicatu, et quicquid ad ipsum mansum adpicit, et quantum Ansalardus in ipsa villa abebat. Si quis autem contra hanc donationem aliquam calumniam inferre temptaverit, non valeat vendicare quod repetit, sed coactus auri libram I componat; faciantque post hunc diem quiquid facere voluerint. S. Sendeleni atque Adalgardis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Gauseranni. S. Duranni. S. Heirici. S. Arnulfi. Actum Cluniaco publice, regnante Ludovico.
(Au dos:) Carta pro Anselardo, in villa Senosane et Pociaco.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung