CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0472     View  [Back]
Charta qua Rainerius et Rotlannus, eleemosynarii Arnulfi presbyteri, et per jussionem ejus, tertiam partem vineæ in villa Liurnaco monasterio Cluniacensi dant.
Sacrosancto ac exorabili loco in honore Dei ac beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, in comitatu Matisconense sito, cui preest domnus Odo, venerabilis abba. Nos igitur, in Dei nomine, Rainerius, Sancti Vincentii canonicus, et Rotlannus, elemosinarii Arnulfi presbiteri, per jussionem ejusdem Arnulfi, donamus ad prefatum locum aliquid de rebus ejusdem sacerdotis, hoc est illam partem terciam de vinea quam Rannulfus illi moriens derelinquit. Est vero ipsa vinea sita in pago Matisconense, in villa Liurnaco, in agro Argiaco; totam terciam ipsam partem pro remedio animę ejus, vel suorum parentum, donamus a die presenti et deinceps, donatumque concedimus in perpetuum, ut omni tempore rectores vel cohabitatores prefati loci teneant, possideant faciantque quicquid elegerint. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, nos ipsi (quod absit!), aut ullus de heredibus ejus vel nostris, sive ulla intromissa persona, aliquam calumpniam generare vel inferre presumpserit, primitus iram Dei omnipotentis et offensam apostolorum incurrat, parsque ejus fiat cum Juda, traditore Domini, et cum Datan et Abiron, quos terra vivos absorbuit, a liminibus quoque æcclesiarum extraneus habeatur; hæc vero donationis carta a nobis libentissime facta et corroborata, semper firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. S. Rainerii et Rotlanni, qui hanc donationem fieri et firmare rogaverunt. S. Edricii. S. Dominici. S. Teuduini. S. Acardi. S. Pontionis. Data mense martio, anno I regnante Ludowico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung