CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0474     View  [Back]
Charta qua Rotmundus, episcopus Æduorum, per deprecationem Aydoardi, capellulam sancti Leodegarii in Blanciaco monasterio Cluniacensi dat.
Auxilio et misericordia conditoris Dei, Romundus, humilis Eduorum episcopus. Notum fieri volumus presentium atque futurorum Dei fidelium generalitati, quoniam dum apud eandem nostram sedem residentes inmoraremus, adiit nostram presentiam Aydoardus, noster honorabilis levita, intymans quemadmodum consentire volebat religiosis fratribus Cluniacensis cœnobii quandam capellulam nostri episcopatus, ex beneficio sue ecclesie que est in Blanciaco villa, sacrate in honore sancti Petri, apostolorum principis, quam pred[ec]essor noster domnus Wido, sanctissimus pontifex, per deprecationem Donaldi, dicte ecclesie sacerdotis, cuidam sacerdoti diebus vite sue tenendam, confirmaverat. Quo mortuo, quidam injuste et contra fas eandem quasi successores invaserant; visum est autem prefato Aydoardo ut predictam capellam presignatis fratribus rationabilius traderet, quo inibi condignum Deo officium celebraretur aptius, et census condignum debitum sue ecclesie restitueret honestius. Deprecabatur autem hisdem ut eisdem fratribus tale nostri assensus largiremur scriptum per quod per futura tempora securius ejusdem sacelli tam restaurationi quam inmeliorationi insisterent, et nullius exinde inquietudinem formidarent. Nos vero tanto libentius cessimus quanto congruum estimavimus. Est vero prefata capellula sita in comitatu Matisconensi, omni episcopali debito immunis, sacrata in honore sancti Leodegarii martyris, oratorii voto constructa, et proinde cum parvo terrarum dote olim predicte nostri episcopatus ecclesie addicta; jussimus itaque exinde hoc nostre auctoritatis celebrare testamentum, per quod statuentes decernimus et decernendo statuimus ut monachi Sancti Petri Cluniacensis cœnobii illud oratorium in perpetuum habeant, disponant et hordinare non desinant; eo tenore ut rectori sacrato dicte nostre ecclesie, que est in Blantiaco, in posterum tantum duodecim denarios argenti ad missam sancti Petri persolvant. Ut autem, in Dei nomine, cerciorem obtineat firmitatis vigorem, manu nostra illud insignivimus et fidelium nostrorum manibus subter roborari precepimus. Actum Augustiduno. Rotmundus, humilis Eduorum episcopus, huic scripto assensum prebui, et subscripsi. Haldebodus, abbatum humilissimus, subscripsit. Geraldus abbas subscripsit. Radaldus, humilis sacerdos, subscripsit. Teotbertus, humilis archidiaconus, subscripsit. Bernardus decanus subscripsit. Aydoardus, ad vicem Hildebodi, hujus operis ministri, conscripsi et subscripsi. Datum VI kal. julii, indictione X, anno secundo regni Lodvici regis.
(Au dos:) Carta donationis de Sancto Leudegari, in pago Matisconensi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung