CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0476     View  [Back]
Charta qua Rihelt dat Ainoni, viro suo, mansum in loco ad Cedrio superiore.
Dilecto atque multum amabile seniore meo, nomine Ainone, igitur ego, in Dei nomine, Rihelt, uxor vestra, ego in pro amore et prumta bona volentia que contra vos abeo, in ipsa amore dono vobis aliquit de res meas, que sunt ipsas res in pago Vienensi, qui est infra murus Vienna civitate, in loco que dicitur at Cedrio superiore; est unus mansos qui nos conquesivimus de Bernoldo et de Engelberto, et de uxore sua Teutberga; est alius mansus at ipso Cedro supteriore, qui nos conquesivimus de Otdone et uxore sua Engelborga: de ipsos mansos la mea medietate tibi dono. Sunt alias res in villa Bracosco, quas ego tibi dono: est unus curtilus cum vinea in se tenent, que nos conquesivimus de Gerlamno et uxore sua Autgert et de Suradane, la mea medietate tibi dono; et dono tibi vinea que de Natan, ebreo, conquesivimus, la mea medietate tibi dono; et dono tibi que de Gausberto et uxore sua Gonbergane conquesivimus: oc est vineas III, cum cortilo et campo I, la mea medietate tibi dono; et dono tibi que de Teutmare et uxore sua conquesivimus, oc est camera una de vinea, la mea medietate tibi dono; et dono tibi que de Nadale et de Suradane conquesivimus: oc est vinea cum cortilo in se tenente, mea medietate tibi dono; et dono tibi quod de Vuitgerio conquesivimus: oc est vinea, mea medietate tibi dono; et dono tibi qui de Gilamanco conquesivimus, campo I, mea medietate tibi dono; et dono tibi de Vualterio campo I, qui conquesivimus, medietate tibi dono, trado atque transfundo; et inantea pos ac die faciatis vos de ipsas res quiquit volueris, liberam et firmissimam in omnibus, et in Dei nomen, abeas potestatem, it est at abendi, vendendi, perdonandi, seu liceat commutandi; et si ego ipsa, aut ullus omo, aut ullus ex eredibus meis, aut ulla aliqua persona, qui contra ista donacione aliquit agere vel inquietare voluerit, una cum fisco solvat tantum et alium tantum quantum, et inantea ista donatio in te facta firma permaneat, cum stipulacione supnixa. S. Rihelt, qui ista donacione fieri et firmare in presente rogavit. S. Bertramno. S. Balsemodo. S. Costancione. Ego Eldebertus, jubente Barnardo, qui ista donacione scripsi, datavi die lunis, in mense julio, Deum regnantem, regem espitantem.
(Au dos:) Carta Richeldi, uxoris Agioni, de omnibus rebus quas adquisierunt Vie[nnæ.] - Aganus in Vienna.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung