CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0477     View  [Back]
Charta qua Giraldus et uxor ejus Drulenda, ex una parte, et Odo, abbas Cluniacensis, ex altera, campos in villa Lornant inter se commutant.
Notum omnibus sub Christi norma degentibus esse volumus, quod placuit et convenit inter Geraldum et uxorem suam, nomine Drulendam, et domnum Oddonem, venerabilis memorie, abbatem Cluniacensem, ut terras eorum in pago Matisconensi, in agro Rufiacensi, in villa Lornant, quę dicitur castrum Lordo, sitas, cambirent; quod et fecerunt. Primitus Giraldus et uxor sua dederunt campum unum domno Oddoni; terminatur a mane terra increpito, a meridie terra Sanctę Mariæ, a sero muro castelli Lordoni, a certio terra quę fuit Tedredi cum suis heredibus; habet in longum perticas XXVI, in unaquaque fronte perticas XII. Infra has terminationes et perticationes, totum ad integrum vobis concedo. Post hec domnus Oddo illi Giraldo et uxori suę dedit campum in villa Lornant; terminatur via vicinali a mane, a medio die terra Sancti Petri, a sero terra Imonis, a certio via vicinali; habet in longum perticas XVIII, in una fronte perticas VIII, in alia perticas VI et pedes VI. Infra istas terminationes et perticationes, totum ad integrum tradimus vobis, videlicet ut deinceps unusquisque de parte sua liberam habeat potestatem faciendi quod voluerit. Si quis vero, quod minime futurum estimo, nos ipsi (quod absit!), aut ullus de heredibus meis, contra donationem istam vel commutationem insurgere conatus fuerit, non ejus vox ab aliquo audiatur, sed unciam auri I cui injuriam intulerit reddere cogatur, et nostra commutatio semper rata et inconcussa perseveret. S. Giraldi et uxoris suę Drulendę, qui commutationem hanc fecerunt et rogaverunt firmare. S. Martini. S. Dedenci. S. Constantii. S. Erberti. S. Iliusi. S. Alelmi. S. Lamberti. S. Gaufredi. S. Teuduini. Actum Lordono castro. Ego Johannes scripsi rogatus ac dictavi die scilicet dominico, mense septembri, anno II regnante Ludowico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung