CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0481     View  [Back]
Charta qua Vuillibertus vineam in villa Ibiaco monasterio Cluniacensi dat.
Quisquis de propriis facultatibus vel hereditaria possessione aliquid Deo ac sanctis ejus donaverit, hoc procul dubio centuplicatum in futuro est recepturus. Ob hoc igitur ego Vuillibertus id ipsum perpendens, et futurę discussionis terrorem precavens, dono aliquid de rebus meis, donatumque in perpetuum esse volo, Cluniaco monasterio, cui domnus Oddo, abba venerabilis, preesse videtur, pro animę meę remedio vel pro loco sepulturę, I vineam meam indominicatam, quę est sita in Matisconense pago, in agro Ibiacense, in ipsa villa. Terminatur vero ipsa vinea ab uno latere et duabus frontibus via publica, ab alio terra Sancti Stephani; totum et ad integrum ab hac die et deinceps in monachorum alimonia in eodem loco Deo et beatis ejus apostolis Petro et Paulo servientium concedo, ut faciant ex ea quicquid sibi placuerint. Si vero ego (quod absit!), aut ullus de heredibus vel coheredibus meis, aut quęlibet opposita persona, quadam violentia fraudulum aliquid contra hanc donationem inferre voluerit vel temptaverit, non vendicet quod repetit, sed primitus iram servorum Domini dampnabiliter incurrat, et cum dampnatis in die juditii sinistram percipiat partem, insuper et fiscali multatione auri libras III coactus persolvat; et hæc donatio semper firma et inconvulsa permaneat, stipulatione subnixa. S. Vuilliberti, qui hanc cartam scribi et firmare rogavit. S. Unbergę, uxoris ejus. S. Raimfredi. S. Umbaldi. S. Adulgisi. Ego Jacobus, ad vicem cancellarii, rogatus scripsi, anno II regnante Ludowico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung