CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0482     View  [Back]
Charta qua Artaldus, eleemosynarius Girardi, fratris sui, pro remedio animæ ejusdem Girardi, mansum in villa Quinciaco Odoni, abbati Cluniacensi, dat.
Venerabili atque excolendo loco in honore Dei sanctorumque apostolorum Petri et Pauli consecrato, in pago Matisconense sito, Cluniaco videlicet monasterio, cui preest domnus Odo, reverendus abba, et quo consistit concio monachorum sibi credita. Quapropter ego, in Dei nomine, Artaldus, fratris mei Gerardi elemosinarius, consentiente uxore ejus Emangarda, filiis Girardo et Artaldo, donamus ad prefatum locum, pro remedio anime ejusdem Gerardi et nostra communi salute, aliquid de rebus juris nostri, donatumque in perpetuum esse volumus, hoc est mansus indominicatus, [quem ipse adquisivit de hereditate Vuiniarii et heredibus ejus.] Sunt autem ipse res site in pago Ledunense, in agro Canaviacense, in villa que dicitur Quinciacus, in loco qui cognominatur in Monte Madio, totum et ad integrum, [cum omnibus suis appenditiis] donamus, cum vineis, [pratis, silvis, campis, et cum omni supraposito, ubicumque ipse res adjacent, que ad predictum mansum pertinere videntur, sicut prefatus Vuinearius tenuit ac possedit, et ipse Girardus post ejus decessum obtinuit,] ea ratione ut a die presenti et deinceps ipsas possessiones cum omni integritate, et sine aliqua diminutione, monachi et rectores supradicti monasterii teneant, [possideant ad stipendium servorum Dei ibidem consistentium.] Si quis vero, quod futurum esse non credimus, [nos ipsi (quod absit!), aut ullus de heredibus nostris ac de vasallis ejus, seu ulla persona, contra hanc elemosinariam cartam aliquam generare calumpniam, aut litem inferre presumpserit, primitus iram Dei omnipotentis et offensam beatorum ejus apostolorum incurrat, parsque ejus cum Datan et Abiran et cum Juda, Domini traditore, fiat, et nisi ad emendationem venerit, nomen ejus de vitę libro deleatur; ista vero donatio a nobis facta et corroborata, semper firma atque stabilis, stipulatione subnixa, permaneat.] Signum Artaldi, et signum Ermengardis, qui hanc donationem fieri et firmari rogaverunt. [S. Artaldi. S. Arcodi. S. Rotbaldi. S. Geraldi. S. Vualfredi. S. Amalgarii. S. Vuarenfredi. S. Dodonis. S. Rainerii. S. Letelmi. S. Engeraldi. S. Guntelmi. S. Martini. S. Gisaldi. S. Archenardi. S. Berzonis. S. Gunduini. S. Aremberti. S. Archenardi. S. Pontii.] Actum Montisco villa, firmatum villa Curti, mense januario, anno secundo regnante Ludovico rege.
(Au dos:) Donatio Gyrardi de Quincaco Lugdunensi.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung