CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0484     View  [Back]
Charta qua Maimbodus, Matiscensis episcopus, decimas ecclesiarum de Blanusco, de Lanco, etc., monasterio Cluniacensi dat.
Speciale Christi preceptum dilectionem esse nemo quis dubitet, quæ jam licet inter seculares nimium frigescat, tamen inter spiritales ubicumque sint necesse est hanc aliquatenus reservari, ad quam videlicet plenius nutriendam debent ipsi quoque in exterioribus sibi mutuo suffragari. Quapropter ego Maymbodus, Matiscensis æcclesiæ presul, in Christi nomine, notum facio cunctis successoribus meis, tam episcopis quam archidiaconibus, ac reliquis hujus æcclesiæ prelatis, quia Cluniacensis cœnobii congregationem speciali nobis familiaritate conjunctam, in quantum possumus solaciari congruum ducimus, ut ipsorum bonis operibus, Deo largiente, participemur. Siquidem, tempore predecessoris nostri, beate memoriæ Bernonis episcopi, tam ipsius quam nostrorum omnium consensu, de omnibus suis æcclesiis talem auctoritatem acceperunt, ut ex toto sub illorum dictione persisterint, quod ætiam apostolica auctoritate confirmatum est. Post hec vero cum ipsas æcclesias inruptio paganorum, quinætiam violentia quorumdam pravorum, maxima ex parte anullassent, visum nobis est quasdam earumdem æcclesiarum sinodali reditu levigare. Igitur Blanuscus, qui VIII solidos cum solidus erat reddebat, nunc ob prefatam necessitatem reddat IIIIor et in euglogias denarios V; Lanco vero de quo et prephati fratres plurimum inquietabantur, totam parochiam sicut an[ti]quitus restituimus; Petronna æcclesia omni tempore permanente excommunicata, sicut apostolica auctoritate pridem sanctitum est, et olim apud Cabilonem sinodali decreto decem et VIIIto episcoporum. Placuit igitur tam michi quam omni nostrę congregationi, ut quicquid vel ad episcopum vel ad archidiaconem de ipsis æcclesiis pertinet, excepto hoc, sicut constituimus, quod ad sinodales eulogias vel ad parata debetur, totum habitatoribus predicti loci concedimus, ita ut ipsas æcclesias cum suis decimis vel tenere vel dare, sine ullius contradictione valeant, dum modo neque ipse æcclesie, neque divini in eis neglegatur officium. Sunt autem heedem æcclesiæ Cluniacus, Coptus, Galoniacus, Blanuscus, Lanccus, Binzo, Salustriacus, Vallis, cum aliis capellis que ad easdem pertinent. Sit autem hęc scriptura pro signo socialitatis, ut tam vivi quam defuncti vel illorum vel nostri communiter participentur bonis actibus, quos per Dei gesserimus. Noverint autem qui lecturi vel audituri sunt hanc auctoritatem, quod nostra sedes ex antiqua consuetudine pro lege teneat, ut id de nostris decimis facere liceat. Si autem ex successoribus nostris aliquis hoc infringere temptaverit, revereatur illud: «Maledictus qui transgreditur terminos, id est constitutiones proximi sui;» et ne forte beatum Petrum offendat pro sua crudelitate, quem nos per beneficium collatum placare credimus. Ut autem hec auctoritas firmior sit, hanc manu propria firmo, et nostræ congregationis fratres firmare rogo. Maimbodus, sanctæ Matiscensis æcclesiæ humilis episcopus, subscripsit. Ubertus præpositus subscripsit. Temquardus presbiter subscripsit. Berardus levita subscripsit. Ayminus archidiaconus ac decanus subscripsit. Adalardus archidiaconus subscripsit. Ado abba subscripsit. Rainerius levita subscripsit. Berno presbiter subscripsit. Aldo levita subscripsit. Eumannus presbiter subscripsit. Bernoldus levita subscripsit. Data mense februario, anno II Luduwico rege regnante. Actum Matiscone publice. Ego frater Jacob, vice Dominici cancellarii, scripsi.
(Au dos:) Carta de nostris æcclesiis quam fecit domnus episcopus Maybodus, etc.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung