CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0486     View  [Back]
Charta qua Bernardus Azo tres ecclesias in villa Evuiranda monasterio Cluniacensi consilio Acberti et filiorum ejus dat.
Divinæ auctoritatis est preceptum ut unusquisque homo, dum in hoc fragili moratur corpore, quid futurum sit debeat considerare, quoniam sicut Dominus dicit: «Nescit homo finem suum et in qua hora moriturus sit ignorat.» Nam et Deus ideo homini temporalem substanciam tribuit, ut ex ea et animam suam redimat, et corporali necessitati subveniat. Quapropter ego Bernardus, qui et Azo vocor, hoc considerans, et quia utrumque, Deo disponente, agere valeo, dono aliquid de rebus proprietatis meę, quę mihi ex parentela mea ereditate obvenerunt, et quam Acbertus, cumsanguineus meus et Hugo, filius ejus, per legalem cartam mihi tradiderunt, secundum legem suam, ut per me ipsorum vice Deo offerantur. Sunt autem ipse res site in comitatu Matisconense, juxta fluvium Lierim, locus qui dicitur Evuiranda, ubi sunt ęcclesię tres, quarum prima in honore beati Andreę apostoli constructa, alia sancti Johannis Babtistę, tercia sancti Marcelli, cum omnibus quę ad ipsas ecclesias aspiciunt vel pertinent, id est decimis, terris cultis et incultis, pratis, silvis, vineis, campis, aquis aquarumque decursibus, quesitum et ad inquirendum. Hec autem omnia pro remedio anime męe et Acberti, cujus ereditas fuit, et omnium fidelium christianorum, tam vivis quam defunctis, cum consilio Acberti et filiorum ejus, dono ad Cluniacum monasterium et monachis qui ibi Deo serviunt, ubi etiam domnus Heymardus abba preesse videtur, ut ab hodierna die faciant quicquid facere voluerint; et pro ipsa scriptione accepimus ab eis quinquaginta solidos. Si quis vero contra hanc donationem litem inferre conaverit, nisi ad emendationem venerit, omni maledictioni subjaceat; ipsa vero stabilis maneat. S. Acberti, Hugonis filii ejus, Engonis filii, Madalberti, Acberti, Arnulfi, filiorum ejus, Bernardi, item Bernardi fratris ejus, Girbaldi, Radulfi, alii Radulfi, Fulconis, Raymberti, Acberti, Raynaldi, Gauzelmi, Teofredi, Alcherii, Arnulfi, Girberti, Aymeri, Azonis, Adalardi, Vualterii, Iterii, Braidencii, Acelini, Teotaldi, Fulcaldi, Archimbaldi, Stephani, Lancherii. Frater Boso scripsi die dominico, V idus marcii, apud Evuirandam, anno I regnante Lucdovico rege, qui de eadem donatione preceptum jussit fieri et sigillo suo insigniri.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung