CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0487     View  [Back]
Charta qua Teduinus et uxor ejus Eldeberga quidquid habebant in villa Masiliaco monasterio Cluniacensi dant.
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum ejus Petri et Pauli consecrato, Cluniensi scilicet monasterio, cui preest domnus Odo, venerabilis abba. Nos igitur, in Dei nomine, Teduinus et uxor mea Eldeberga, donamus ad predictum locum aliquid de rebus juris nostri, pro remissione peccatorum nostrorum et pro salute filiorum nostrorum, pro anima quoque Evraldi, filii nostri, qui in eodem loco sepultus est. Sunt vero ipse res sitę in pago Matisconense, in agro Amniaco, in villa Masiliaco; hoc est curtilum cum omnibus suis appenditiis I, cum vineis, pratis, campis, silvis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, cultis et incultis, quicquid in ipsa visi sumus habere, totum et ad integrum donamus, a die presenti et deinceps, ut faciant rectores ipsius loci exinde quicquid facere voluerint. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, nos ipsi (quod absit!), aut ullus de heredibus vel coheredibus nostris, seu ulla intromissa persona, contra hanc donationem aliquam calumpniam generare presumpserit, primitus iram Dei et offensam apostolorum ejus incurrat, et quod repetit non valeat vendicare, sed cui litem intulerit auri libras II coactus exsolvat; et hæc donatio semper firma stabilisque permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Teduini et Eldeberge, qui hanc donationem fieri et firmare rogaverunt. S. Teodorici. S. Adalardi. S. Letaldi. Item alterius Letaldi. S. Johannis. S. Anseramni. S. Sevaldi. Ego frater Jacob scripsi, dictavi XIII kalendas aprilis, anno II regnante Ludowico rege. Actum Liva villa publice.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung