CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0488     View  [Back]
Charta qua Eliodus et Albericus et uxores eorum campum sub Lordono castro monasterio Cluniacensi partim dant, partim vendunt.
Quod ad futurorum noticiam convenit perveniri, scripturę allegationibus necesse æst annotari; unde notum omnibus Christi fidelibus esse volumus Elioddum et uxorem suam, nomine Galbergam, necnon et Albericum et suam uxorem, vendidisse aliquid partim de rebus suis Cluniensibus monachis, quibus domnus Oddo abba preesse videtur, partim dedisse ob animę suę suorumque parentum remedium: hoc est campus unus sub Lordono castro situs. Igitur ego Eliodorus, una cum uxore, tres partes quas habeo in ipso campo vobis concedo, scilicet medietatem pro anime mee et parentum meorum salute, et aliam medietatem, ita dumtaxat pro precio XII denariorum. Albericus quoque similiter. Terminatur a mane ab increpito, a meridie terra Sancti Petri, a sero muro castelli, a certio terra Letbaldi. Infra has terminationes, ut suprascriptum est, vobis tradimus, ut scilicet a die presenti et deinceps quod facere volueritis agatis, nemine contradicente. Quod si quis, anime suę hostis, hanc nostram donationem sive venditionem destruere conatus fuerit, habeatur a liminibus sanctæ Dei æcclesiæ extraneus, et non valeat sibi vendicare quod repetit; insuper etiam cui injuriam fecerit, juxta mundanam legem, juditiaria potestate cogente, I auri unciam componat, et nostra elemosina sive venditio facta, gratuita, a nobis rata et immobilis semper perseveret, stipulatione subnixa. Actum castro Lordono. S. Elioddi et Alberici, et eorum uxorum Gandelberge et Grimeldis, qui donum istud fecerunt et rogaverunt firmare. S. Goszberti. S. Arembaldi. S. Seiverti. S. Seidiri. S. Amalberti. S. Constancii. Ego Johannes scripsi, dictavi die sabbati, mense marcio, anno II regnante Ludowico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung