CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0491     View  [Back]
Charta qua Alcherius, consentiente matre sua Rotrudi, mansum in villa Madaliaco cum servientibus monasterio Cluniacensi dat.
Divina pietate largiente, legumque auctoritate concedente, sanctitum est ut unusquisque fidelium de rebus propriis ac temporalibus eterna valeat mercari, dicente Scriptura: «Date helemosinam, et omnia munda sunt vobis.» Quapropter ego, in Dei nomine, Alcherius hæc recogitans et terminum hujus fragilis et caducę vitę appropinquantem perspiciens, delego aliquid de rebus juris mei quę mihi successione paternę hereditatis pervenerunt, consentiente matre mea Retrudi, Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ac monachis Cluniaco monasterio degentibus, quod scilicet cœnobium est situm in pago Matisconense, consecratum in honore Dei ac predictorum apostolorum, mundi videlicet principum, cuique preest domnus Oddo, venerabilis abba. Sunt vero ipse res sitę in pago Lugdunense, in vicaria seu in agro Ternantense, in villa Madaliaco, hoc est mansus indominicatus cum omnibus suis apenditiis I, cum vineis, campis, silvis, domibus, edificiis, cum omni supraposito et cum omni integritate. Dono quoque servientes quorum nomina hec sunt: Arigius cum uxore sua Elmeltrude et cum infantibus suis, Dominicus cum uxore et infantibus. Prefatas namque res, sicuti jam dixi, dono Deo et sanctis ejus apostolis pro animę meę remedio et pro anima patris mei Alcherii et matris mee fratrumque meorum Alcherii et Heredonis, necnon pro salute omnium Christi fidelium, vivorum seu defunctorum, ea scilicet ratione ut predicta mater mea, quandiu vixerit, unam medietatem usufructuario teneat ac possideat; post discessum vero ejus, cum omni integritate et sine ulla dilatione ad predictum perveniat locum, me vero in sui consortium recipiant ad sustendam tam animę quam corporis salutem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, ægo ipse (quod absit!), aut ullus de heredibus meis vel coheredibus, seu ulla intromissa aut apposita persona, contra hanc donationem aliquam calumpniam generare vel litem inferre temptaverit, primitus iram Dei omnipotentis et offensam apostolorum ejus incurrat, parsque ejus fiat cum Juda, traditore Domini, et cum Dathan et Abiron; a liminibus quoque ęcclesiarum extraneus habeatur, et, nisi a nequitia sua cessaverit, nomen ejus deleatur de libro vitę; insuper cum cogente fiscali censura auri libras X coactus exsolvat; hæc vero donatio a me libenti animo facta et corroborata, firma et stabilis atque inconvulsa semper permaneat, cum stipulatione subnixa. S. Alcherii, qui hanc donationem fieri et firmare rogavit. S. Rectrudis, matris ejus, quę consensit. S. Notardi. S. Armanni. S. Odonis. S. Johannis. S. Arnardi. Ego frater Jacob, ad vicem Dominici cancellarii, scripsi, dictavi, corroboravi II kalendas julii, feria VII. Dictavi anno incarnationis Dominicę DCCCCXXXVIII, indictione XI, anno III regnante Ludowico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung