CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0492     View  [Back]
Charta qua Ingeltrudis et infantes ejus Sievert, Arambal, Atalgis et Euvard vendunt monasterio Cluniacensi curtilum in villa Vallis.
Deo sacrosancta ecclesia Sancti Petri, que donnus Odo abba ad regendum tenet. Ego igitur, in Dei nomine, Ingeltrudis femina cum infantibus suis, Sievert, Aranbal, Atalgis, Euvard, vendimus at ipsa ecclesia jam dicta vel ad actores ejusdem res juris nostris qui sunt sitis in pago Matisconense, in agro Galoniacense, in villa Vallis. In primis est curtilus qui terminat a mane via publica, a medium die et a sero terra Sancti Petri, a cercio Bernard. Infra istas terminaciones, totum at integrum, et alias res nostras que in ipso agro visi sumus abere: oc sunt campis, silvis, rivis, aquis aquarumque decursibus; omnia et ex omnibus, preter que incartatum abemus, aliut vero totum at integrum et a die presente vobis vendimus et accepimus de vobis precium, sicut inter nos convenit, valente solidos VIIII, et faciatis vos vel actores ipsi loci post un diem quiquit voluerit[is] in omnibus. Sic quis contradicere voluerit, tres libras componat, et vendicio ista firma permaneat, cum stibulacione subnixa. Actum Lordoni castello. S. Ingeltrut cum infantibus suis, qui fieri et firmare rogaverunt. S. Landradane. S. Engeni. S. Guduldrico. S. Girbold. S. Eliot. S. Tetbran. S. Gunfret. S. Vurafredo. Teotgerius in vice cancellarii scripsit, datavit die dominico, XVI kalendas octubris, anno secundo regnante Ludvico rege.
(Au dos:) Venditio Ingeltrudis de Vallis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung