CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0493     View  [Back]
Charta qua Maimbodus, episcopus Matiscensis, concedit in precaria Acberto et Agiæ uxori ecclesiam cum duabus capellis in villa Scociaco.
Cum inportunis agi mundum occasionum udubilitatibus {corr: volubilitatibus} nostro tempore constet, quicquid sacræ æcclesiæ fidelibus inpertitur placida firmitate condecet adornare, quo solidiora queant continuis temporibus stare. Igitur ratum censuimus intimare totius æcclesiæ catholicæ filiis, quoniam adiens domni Maimbodi, piissimi pastoris Maticensis æcclesiæ, presenciam, quidam precelsæ nobilitatis, Acbertus nomine, humiliter obsecrans quo dignaretur ei largiri characterum munimen ex quibusdam æcclesiis que videntur esse sitæ in fundo sue proprietatis, in villa que dicitur Scociacus. Est autem principalis æcclesia in honore beati Andree apostoli dicata, cum capellis duabus sibi adherentibus, quarum una est in honore sancti Johannis, altera sancti Marcelli, ut tempore vitæ sue eas habere sollenniter valeret, et uxor ejus Agia, et filius ejus Acbert. Domnus itaque Maymbodus presul prenominatus, fulcitus fidelium suorum consilio, concessit illi quod deposcebat, ut cum rebus et decimis, ex omni integritate haberet, nec miretur quispiam cur dicitur ei decimas dare, quoniam nulli insurgebant contrarii insidiantes, ei nitentes auferre hereditates paternas cum decimis. Eo tenore vero actum est, ut idem episcopus curam animarum et omnia que ad Deum pertinent presbitero committat; ne quando denique alicujus malignitatis astu hoc decretum predicti pontificis annularetur, hanc precariam fiei {corr: fieri} jussit, quam, salvo suo servitio, roboravit et fidelibus suis adsignari precepit. Maymbodus, sancte Matiscensis ecclesie humilis episcopus, subscripsit. Ayminus, archidiaconus et decanus, subscripsit. Bernardus levita. Adalardus archidiaconus subscripsit. Ado abba. Aldo levita. Bernoldus presbiter. Maiolus archidiaconus. Temquartdus presbiter. Rainerius levita. Data per manum suprascripti Aymini, die sabati, in mense junio, anno III regnante Ludovico rege.
(Au dos:) Mayboldi episcopi, in pago Matiscono, etc.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung