CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0494     View  [Back]
Charta qua Beraldus abbas et Radulfus, pro anima Bradinci, mansum qui dicitur ad Exarto Plano et alias res in Aliverio monasterio Cluniacensi dant.
Quia Deus et Dominus noster precepit et monet suis fidelibus, dicens: «Date elemosinam, et ecce omnia munda sunt vobis;» et alibi: «Sicut aqua extinguit ignem, ita elemosina extinguit peccatum;» idcirco ego Beraldus abbas et Radulfus, cogitans et reminiscens ipsius Domini preceptum, donamus de res proprietatis nostre, pro anima Bredinco, ad monasterium Cluniaco, in onore Dei omnipotentis et veneratione beati Petri apostoli, ubi etiam Emardus abbas, una cum monachis suis, predicto Christo militare videntur; donamus autem ipsas res pro peccatis nostris minuendis, ut pius Dominus veniam et refrigerium impertiri dignetur. Est autem mansus unus qui vocatur ad Exsarto Plano. Beraldus et Bradincus, quantum visi sumus adabere, quesitum, adinquirendum, totum ad casam Dei donamus, ad habendi, tenendi, vendendi, faciant rectores dicti loci quicquid voluerint, et presens donatio omni tempore firma stabilis permaneat, cum stibulacione subnixa. S. Beraldi abbatis, S. Radulfo, qui hanc elemosinariam fieri et firmare rogaverunt. S. Arenfredo. S. Ponciono. S. Bernardo. S. Cristino. S. Bavono. S. Alfredo. S. Acardo. Datum mense februario, annos III Ludovico rege. Eldinus scripsit. Et dono tibi in alio loco, qui dicitur Aliverio, preter michi clusum vinea reservamus, alium totum donamus.
(Au dos:) Donatio Beralt ad Exarto Plano.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung