CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0499     View  [Back]
«Preceptum Hludovici regis de Salustriaco, Kavinias, Ambaria[co], Saviniaco, Amberta, tertia pars de piscina Osa, et ut abbatem ex se ipsis quem voluerint eligant secundum regulam sancti Benedicti.»
In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Hludovicus pacificus, augustus et invictus, gratia Dei rex. Sicut certum est quia potentes Deus non abicit, quippe sine quo potestas non est; ita quoque liquet quod potentum opera interrogabit, et ob hoc summopere curandum est, ut cum prodesse vel esse, ipso disponente, possumus, nostrum posse sub ejus nutu pœnitus subigentes, quod honori sanctæ ejus æcclesię proficiat certatim faciamus. Quapropter cunctis tam regibus quam reliquorum dignitatum personis, presentibus vel futuris, notum sit, quod petiit a nobis quidam fidelis noster Hugo, filius Richardi, vir illustrissimus, et marchio, quatinus quoddam monasterium, nomine Cluniacum, quod a Wilelmo, viro magnifico, in honore primorum cœli, Petri videlicet et Pauli, per manus Bernonis cujusdam reverendi abbatis constructum est, per hoc nostrę auctoritatis preceptum, sicut ab antecessoribus nostris actum est, et per privilegia apostolica, ab omni inquietudine vel dominatu omnium hominum absolvamus; sit vero ipse locus, juxta quod ipse Wilelmus sub terribili et magna adjuratione constituit, et apostolice sedi per testamentum ad tuendum non ad dominandum subjugavit, ab omni dominatu seculari tam regum quam cunctorum principum, seu propinquorum ejusdem Wilelmi, quin et omnium hominum penitus liber et absolutus; in ordine vero monastico persistat et secundum tenorem testamenti, quod inde fecit, amministretur; habitatores autem in ordine regulari degentes, abbatem sibi, secundum regulam sancti Benedicti, de semetipsis post Odonem, qui nunc preest, eligant, res quoque suas communes, quas vel nunc habent, aut in futuro adquisituri, sive nostra scilicet liberalitate, sive quorumlibet largitione sunt, sine cujuslibet dominatione aut contradictione possideant; in nundinis nullum teloneum solvant; homines eorum liberos ac servos nemo sine ipsorum voluntate distringat; decimas suas indominicatas ad hospitale habeant; ecclesias vero suas, cum omnibus suis decimis, sicut per privilegium Romanum, et per scriptiones episcoporum adquisierunt, teneant et possideant. Curtes vero, quas per precepta antecessorum nostrorum sive aliorum regum adquisierunt, inconvulsas teneant ac possideant. Nominantur autem ipse curtes, in Matisconensi pago, Salustriacus et Cavinias, et tertia pars piscinę cui vocabulum est Osa, cum mansis et piscatoribus ad ipsam partem pertinentibus; et in Ludunensi pago, Amberiacus et Saviniacus, ex parte Hugonis et Lotharii regum; item in eodem pago, Amberta quam Bernardus a Ludovico imperatore per preceptum adquisivit. Predia nichilominus seu possessiones atque aloda que predicto monasterio a diversis personis, Christique fidelibus, suis temporibus condonata sunt, in quibuscumque pagis vel vicariis consisterint, cum omnibus suis appenditiis, jure suo perpetualiter vindicent. De silvis ubi partem habent, et de exartis, nullus, nisi per ipsorum voluntatem, terraticum accipiat. Secundum sane excommunicationes apostolicorum, quæ in privilegiis insertæ sunt, et secundum contestationem quam prefatus Wilelmus inprecatus est, nos quoque in Christi nomine precipimus et contestamur, ut nunquam alicui mortalium, regi videlicet, episcopo vel comiti, quolibet pacto subitiatur, sed juxta traditionem quam nostris diebus tenere videntur, eis vivere liceat. Quod si exorbitaverint, judicio Dei sive regulę correptioni reserventur, et donatio Deo et sanctis ejus facta nullatenus rescindatur. Quod ut verius credatur, diligentiusque ab omnibus observetur, manu propria roborantes, de anulo nostro subter annotari jussimus. Signum domni Ludovici (Monogramme) gloriosissimi regis. Gerardus notarius, ad vicem Artaldi [episcopi], recognovit. Actum in Querceto juxta Dotiacum villam, supra fluvium Carum, XII kal. jul., indictione XII, anno IIII regnante Ludovico rege, [in Dei nomine feliciter. Amen.]
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung