CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0502     View  [Back]
Charta qua Girbernus, Isnardus et Ada, uxor Martini, pro anima ipsius, dant Sancto Petro de Graciago capellam et peciam prati in territorio de Vorocio.
Quociens inter quasquumque ingenuis personis lex beneficium edocet, ut qualiscumque omo de res propriis suis in alteriis personis condonare voluerit, licenciam abeat potestatem at faciendum in omnibus. Ob oc igitur nos enim, in Dei nomen, Girbernus, Isnardus, vuadiatores Martini, et uxor sua Ada, cedimus vel condonamus Sancti Petri a Graciago capello et pecia de prato in territorio de Vorocio, pro remedium anime Martini, et abent ipsas res fines vel terminaciones de uno latus terra Albarico, de alio latus terra Andreo et Amblardo, de tercio latus terra Isnardo, et carto vero latus Girbert, et termino; infra istas fines, quantum ibi habuit, totum Sancti Petri, et at illo presbitero qui ibidem decantaverit per singulos annos usum et fructum recipiat, sine ullo contradicente. Sane si quis, nos ipsi, immutata voluntate nostra, aut ullus de eredes nostros, vel emissa persona, qui donacione ista inquietare voluerit, oc ei non vindicet, set componat ei duplum tantum quantum ipsas res eoque tempore melioratas valere potuerint, et ec donacio ista firma estabilis permaneat, cum stibulacione subnixa. Facta donacione ista die sabati, in mense octuber, anno IIIIor quod Radulfus rex obiit a seculo. S. Girbernus et Isnard, qui donacione ista sribere et firmare rogaverunt, manus illorum firmas. S. Girberno. S. Albarico. S. Amblad. S. Rainbaldo. S. Arimberto. Triennus, umilis sacerdus, {corr: sacerdos} sripsit.
(Au dos:) De territorio de Vorotio.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung