CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0503     View  [Back]
Charta qua Aremburgis vineam in villa Nogulas monasterio Cluniacensi dat.
Sacrosanctæ ecclesiæ ac venerabili Cluniensi in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrate, ego Aremborgis, enormitatem meorum peccaminum considerans atque ultimi juditii examen perpendens et penas injustis debitas propiciens, justis autem premia, cogitare cepi quid Deo gratum offerre possem, nihilque inveniens dignius quam ut de bonis quę ipse largitus est mihi temporaliter ad dispensandum, non ad possidendum, servos suos jugiter sibi servientes sustentarem; idcirco trado vineam unam. Est autem ipsa vinea in pago Matisconensi, in agro Maciacensi, in villa Nogulas, cujus termini hi sunt: a mane via publica, a meridie terra Trutmonti cum suis heredibus, a sero vinea Ansolti, a cercio Engelberti. Infra istas terminaciones, totum ad integrum trado atque transfundo, ut a die presenti et deinceps rectores ejusdem loci, nemine contradicente, quicquid agere voluerint agant. Si quis autem adversarius forte, diabolico instinctu commotus, insurgere temptaverit, quod minime credo evenire, hanc volens nostram destruere elemosinam gratis a me factam, iram Dei omnipotentis prius incurrat, et suorum apostolorum Petri et Pauli, nisi a stultitia cepta resipuerit, parsque ejus cum Juda proditore et cum Datan et Abiron sit in futuro, quos terra vivos absorbuit, honere carnis deposito; immo III auri libras juxta legem mundanam coactus exsolvat, juditiaria potestate cogente, et nostra donatio semper firma et inconcussa permaneat, stipulatione subnixa. Actum Marciaco villa. S. Aramborgis, quę donationem istam fieri et firmare rogavit. S. Arnaldi, senioris sui et filię suæ Rotseldis, qui consensum prebuerunt. S. Antigosni. S. Arnaldi. Item alterius Arnaldi. S. Bernardi. S. Gisonis. S. Archinaldi. Ego Tegerius ad vicem cancellarii scripsi, ditavi die martio, XVI kalendas januario, anno III regnante Ludowico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung