CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0509     View  [Back]
Charta qua Bermundus et uxor ejus Gisla Boliniacum villam, cum ecclesia sancti Stephani, Ambariaco recepto, monasterio Cluniacensi dant.
Dum legaliter quibusque fidelium conceditur, ut supra. Igitur ego Bermundus et uxor mea Gisla donamus sacrosancto et exorabili loco Cluniaci, in honore Dei sanctorum apostolorum Petri et Pauli consecrato, et domno Odoni abbati, ejusque successoribus ac monachis, Deo opitulante, sub ipsis degentibus, villam juris nostri, vocabulo Boliniacum, cum ecclesia in honore sancti Stephani consecrata, et mancipiis utriusque sexus, et villulis vel cęteris cunctis appendiciis atque adjacentiis, quę ad ipsam villam aspiciunt vel aspicere videntur. Verum eo tenore ut nos ab ipso abbate vel a suis monachis accipiamus villam Ambariacum cum ęcclesia et omnibus appendiciis suis in nostro dominio ac filii nostri Hugonis, ut quandiu vixerimus utrasque res possideamus, et singulis annis solvamus censu, sollemnitate predictorum apostolorum, solidos VI rectoribus prefati monasterii; post discessum vero nostrum, predictę villę cum suis ęcclesiis et appendiciis ad jam dictum locum perveniant. S. Bermundi, Gislę uxoris ejus, Hugonis filii illorum, Teotonis, Gisiardi, Bremundi, Amblardi, Achardi, Warembaldi, Odonis, Ansegisi, Arulfi, Tetberti, Beroldi. Actum Pruliaci villę anno IIII regnante Ludowico rege. Jacob scripsit III nonas aprilis.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung