CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0511     View  [Back]
Charta qua Gauzfredus comes et uxor ejus Ava villam indominicatam Keitadas nomine, cum omnibus adjacentiis, monasterio Cluniacensi dant.
Dum fragilitas humani generis pertimescit ultimum vite tempus, ne subitana transpositione ventura dies ex inprovisu evenerit, ut non inveniat unumquemque inparatum, ne sine aliquo boni operis respectu migret de hoc seculo, sed dum suo jure et potestate consistit, paret sibi viam salutis, per quam ad æternam beatudinem valeat pervenire. Ideo igitur ego, in Dei nomine, Gauzfredus comes et conjux mea [Ava], dum sentimus nos nimium esse peccatores et divina nos admonet scriptura ut pro peccatis nostris aliquod remedium de rebus transitoriis ad loca sanctorum [delegare] debeamus; idcirco per hanc epistolam donacionis, donamus donatum quod in perpetuum esse volumus, aliquod de rebus juris nostri ad monasterium Cluniacum, quod est situm in pago Matisconense, consecratum in honore Dei sanctorumque apostolorum Petri et Pauli, cuique preest dominus Odo, venerabilis abbas, sub quo inibi turba clericorum Christo famulans deget; id est villam nostram indominicatam, vocabulo Keitadas, que est sita in pago Matiscense, in vicaria Bufferias, cum omnibus adjacentiis ad ipsam pertinentibus, id est campis, silvis, pratis, aquis aquarumve decursibus, domibus, edificiis, acolis, servis utriusque sexus, ex quibus sunt Laraimbertus cum uxore sua et infantibus, Arverius cum uxore sua et infantibus, Fulcrannus cum uxore sua et infantibus eorum, et quicquid ad ipsum mansum aspicere videtur, totum et ad integrum a die presenti; et cedimus cessumque in perpetuum esse volumus, pro remedio animarum nostrarum et fratris mei Gauzberti, necnon genitorum nostrorum, seu etiam omnium parentum nostrorum, insuper et pro salute omnium Christi fidelium, ut omnes in commune Christi misericordiam consequi mereantur; ita ut ab hac die et deinceps rectores ejusdem loci earumdem rerum licentiam habeantes possidendi, tenendi, donandi, vendendi, commutandi, vel quicquid exinde pro oportunitate sua elegerint, liberum in omnibus potiantur arbitrium; ita ut nomina nostra in libro vite conscribantur, et pro nobis utrisque, necnon et pro omnibus Christi fidelibus sacrificium in presencia nostra, seu post obitum nostrum pro Domino offeratur. Si quis vero, quod evenire solet, quamvis nos futurum esse non credamus, nos ipsi (quod absit!), aut ullus de heredibus vel coheredibus nostris, seu aliquis homo qualibet calliditate permotus, aut cupiditate perductus, ullo unquam tempore contra hanc presentem epistolam cessionis nostræ, quam propter nomen Domini et venerationem predictorum apostolorum ejus, spontanea voluntate fieri decrevimus, venire aut aliquid contrarium agere temptaverit, aut tergiversator exstiterit, anathema sit, et, nisi a sua mala voluntate resipuerit, pars ejus cum iniquis fiat in inferno, et tam qui fecerit quam qui faciendo consenserit, cum suprascriptis apostolis ante tribunal Christi deducat rationes; insuper inferat juxta penam, scilicet cum conente fisco, partibus illius auri libras X et quod repetit nullatenus valeat vindicare, sed presens donacio omni tempore stabilis et illibata permaneat, cum stipulatione subnixa. Signum Gauzfredi commitis, et Ave, uxoris ejus, qui hanc donationem fieri et firmare decreverunt, pro amore Dei et sanctorum apostolorum ejus Petri et Pauli. Signum Eptini vicecomitis. Signum Gyrberti. Signum Grimferii. Signum Antigii. Signum Franconis. Signum Elperici. Signum Ramberti. Signum Teottonis. Signum Teodorici. Signum Teodelgrimni. Datata mense julio, anno V regnante Luduwico rege. Ego Clemens levita, ad vicem cancellarii Dominici, scripsi.
(Au dos:) Carta Gauzfredi. Donatio de villa Keytadas. Gozfredus in Keytadas.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung