CCE: cartae cluniacenses electronicae
Database of the Charters of the abbey of Cluny (802-1300)

BB 0512     View  [Back]
Charta qua Ai femina vendit Ariodo et uxori ejus Arelt curtilum et vineam in Altreio.
Domno fratribus Ariodo et uxor sua Arelt, entores, nos vero ego, in Dei nomen, Ai, venditor, vendo vobis a die presente curtilo et vinea qui insimul continet, juris nostri, qui es sita in pago Cabilonense, in fine Sanicacemse, in Altreio vocat; terminat de ambis lateris et uno fronte de ipsa hereditate, de alio fronte via pullica; infre istas terminaciones, de mea porcione la una medietate tota ad integrum; et de alias res meas quiquit in ipsa fine et in ipsa villa visa fui abere: oc sunt curtilis, curtiferis, vineis, campis, pratis, silvis, exsiis et regressis, aquis aquarumque decursibus, onnia et ex onnia, de mea porcione la una medietate tota ad integrum vobis vendo, et accepio det vobis precium, sicut inter nos convenit, in argente valente solidos II et denarios III; et jam dictas res supra escriptas de meo juro in vestro vendo, sine ullum contradictore. Si quis vero, si ego ipsi, au ullus de eredibus meis, au ulla emissa persona, qui aliquit in removerit, de auro denarios III componat, et ec vendicione ista facta omnique tempore firma estabilis permanead, istibulacione subnexa. Actum Altreio villa pullice. S. Ai, qui fierit et firmare rogavit. S. Isembart, qui consensit et in omnibus confirmavit. S. Erio. S. Floterio. S. Arembert. S. Gribolt. S. item Ariodo. S. Incbert. S. Arhinerio. Ego Volfardus rogatus escripsit et datavit die sabato, in mense setember, anno Vto renenante Lodovico rege.
[Back]

E-Mail an das Projekt "Cluny" im Institut für Frühmittelalterforschung

 

KONTAKT


Institut für Frühmittelalterforschung
Domplatz 20-22
48143 Münster
Tel: +49 251 83 27921
Email: fruehmittelalter@uni-muenster.de

Impressum   Datenschutzhinweis

© 2010 Institut für Frühmittelalterforschung